PL 53, col. 33
De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne
non premerent, cum etiam argenti usum legibus
coercerent? Numquid illecebrae et cupiditatis poenam
putabant quod distenta aureis nummis marsupia non
haberent, cum patricium hominem, quod usque
ad decem argenti libras dives esse voluisset, indignum
curia judicarent? Non despiciebant tunc, puto,
pauperes cultus, cum vestem hirtam ac brevem sumerent,
cum ab aratro arcesserentur ad fasces, et
illustrandi habitu consulari, illis fortasse ipsis quas
assumpturi erant imperialibus togis madidum sudore
pulverem detergerent. Itaque tunc illi pauperes
magistratus opulentam rempublicam habebant; 8
nunc autem dives potestas pauperem facit esse
rempublicam. Et quae, rogo, insania est, aut quae
caecitas, ut egestuosa ac mendicante republica divitias
posse credant stare privatas? Tales ergo tunc
veteres Romani erant; et sic illi tunc contemnebant
divitias, nescientes Deum, sicut nunc spernunt sequentes
Dominum. Quanquam quid ego de illis loquor
qui cura imperii propagandi, contemptum propriae
facultatis ad publicas opes conferebant, et licet
privatim pauperes essent, divitiis tamen communibus
abundabant; cum etiam Graeci quidam sapientiae
sectatores sine ullo publicae utilitatis affectu prope
omni se rei familiaris usu, assequendae gloriae aviditate,
nudaverint; nec solum hoc, sed etiam usque
ad contemptum doloris ac mortis doctrinae suae culmen
erexerint, dicentes scilicet etiam in catenis atque
suppliciis beatum esse sapientem? Tantam virtutis
vim esse voluerunt, ut non possit esse unquam vir
bonus non beatus. Si ergo illi a quibusdam nunc
etiam sapientibus viris miseri non putantur, qui nullos
laboris sui fructus nisi ex praesenti tantum laude
capiebant; quanto magis religiosi ac sancti viri miseri
non putandi sunt, qui et praesentis fidei oblectamenta