PL 53, col. 34

De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne

capiunt, et beatitudinis futurae praemia
consequentur?
III.
Dixit quidam ex istis de quibus querimur cuidam
sancto viro secundum veritatis regulam sentienti,
id est, quod Deus omnia regeret ac pro
humano genere necessariam nosset moderationem
suam et gubernaculum temperaret, Quare ergo, inquam,
tu ipse infirmus es? hoc utique eo sensu atque
judicio, hoc est: Si Deus, ut putas, in hac praesenti
vita omnia regit, si Deus cuncta dispensat; qua ratione
fortis ac sanus est homo quem peccatorem scio,
et tu infirmus, quem sanctum esse non 9 ambigo?
Quis tam profundi cordis virum non admiretur, qui
merita religiosorum atque virtutes tam magnis retributionibus
dignas putat, ut in praesenti hac vita carnes

atque fortitudines corporum praemia putet debere esse
sanctorum? Respondeo igitur, non unius tantum religiosi
nomine, sed universorum. Quaeris igitur, quisquis
ille es, qua ratione infirmi sint sancti viri. Respondeo
breviter, quia ideo sancti viri infirmiores se
esse faciunt; quia si fortes fuerint, sancti esse vix
possunt. Opinor enim omnes omnino homines cibis
ac poculis fortes esse; infirmos autem abstinentia,
ariditate, jejuniis. Non ergo mirum est quod infirmi
sunt qui usum earum rerum respuunt per quas alii
fortes fiunt. Et est ratio cur respuant, dicente Paulo
apostolo de se ipso: Castigo corpus meum, et servituti
subjicio; ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus
efficiar [(I Cor. IX, 27)] . Si infirmitatem corporis
appetendam sibi etiam Apostolus putat, quis sapienter

evitat? Si fortitudinem carnis Apostolus metuit,
quis rationabiliter fortis esse praesumit? Haec ergo
ratio est, qua homines Christo dediti et infirmi sunt
et volunt esse. Absit autem ut hoc argumento religiosos
putemus a Deo negligi, per quod confidimus
plus amari. Legimus Timotheum apostolum carne

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.