PL 53, col. 41

De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne

mihi suadet ut parcam, sed tamen peccatorum clamor
cogit ut puniam. Cum ergo ista dixisset, quid
consecutum est? Mittuntur angeli Sodomam
[(Gen.
XIX, 1, seqq.)] , proficiscuntur, introeunt, bonorum foventur
officio, malorum vexantur injuria; caecantur
improbi, salvantur probi. Loth cum affectibus piis
urbe educitur: urbs cum habitatoribus impiis concrematur.
Interrogo hic utrumnam Deus ex judicio
malos, an sine judicio concremarit? Qui sine judicio
Sodomitas punitos a Deo dicit, iniquum Deum arguit.
Si autem cum judicio malos perdidit, judicavit. Judicavit
utique; et quidem jam quasi ad instar futuri
judicii judicavit. Cum enim ad supplicium malorum
gehennam in futurum arsuram esse manifestum sit,
Sodomam et vicinas ei urbes coelestis flamma consumpserit.

In praesenti autem illud quod futurum est,
Deus voluit declarare judicium, quando super impium
populum gehennam misit e coelo; 19 sicut
etiam apostolus dicit [(II Petr. II, 6)] quod Deus civitates
Sodomam et Gomorrham eversione damnarit,
exemplum ponens impie acturis: quamvis id ipsum
quod ibi actum est, plus habuerit misericordiae quam
severitatis. Quod enim poenam eorum tam diu distulit,
misericordiae fuit; justitiae, quod aliquando punivit.
Et ideo cum angelos Sodomam Deus mitteret,
hoc nobis probare voluit, quod etiam malos puniret
invitus. Scilicet ut cum legeremus quae a Sodomitis
angeli pertulissent, et videremus scelerum immanitatem,
criminum turpitudinem, libidinum obscenitatem;
probaret utique nobis Deus quod ipse eos noluerit

perdere, sed ipsi extorserint ut perirent.
IX.
Possum innumera proferre. Sed vereor ne
dum satis rem probare nitimur, historiam texuisse
videamur. Moyses in deserto positus gregem pascit
[(Exod. III)] ,
rubum ardere conspicit, Deum ex rubo
audit, praecepta accipit, potestate exaltatur, ad Pharaonem
mittitur, venit, loquitur, contemnitur, vincit.
Aegyptus percutitur, Pharaonis inobedientia verberatur,
et quidem non uno modo; scilicet ut plus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.