PL 53, col. 42

De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne

sacrilegus torqueatur diversitate supplicii. Et quid
postremo? decies rebellat, decies verberatur. Quid
ergo dicimus? Puto quod in his omnibus et curare
pariter res humanas Deum et judicare cognoscas.
In Aegypto quippe tunc enim non simplex tantum,
sed multiplex constat Dei fuisse judicium. Quotiescunque
enim rebellantes Aegyptios percussit, toties
judicavit. Sed post ista quae diximus, quid secutum
est? Israel dimittitur, pascha celebrat, Aegyptios
spoliat, dives abscedit, Pharaonem poenitet, exercitum
contrahit, ad fugientes pervenit, castris jungitur,
tenebris separatur, siccatur pelagus, Israel graditur,
officiosa undarum patientia liberatur. Pharao
sequitur, 20 mare super eum volvitur, fluctu operiente
deletur. Puto jam non obscurum in his quae

acta sunt Dei esse judicium, et quidem non judicium
tantum, sed etiam moderationem atque patientiam.
Patientiae enim fuit quod Aegyptii rebellantes saepe
percussi sunt; judicii, quod contumaciae pertinaces
morte damnati. Igitur post hunc rerum gestarum ordinem
ingreditur eremum victrix sine bello gens
Hebraeorum. Agit iter sine itinere, viatrix sine via,
praevio Deo, divino commilitio honorabilis, ductu
coelesti potens, sequens mobilem columnam, nubilam
die, igneam nocte, congruas colorum diversitates
pro temporum diversitate sumentem; scilicet
ut et diei lucem lutea obscuritate distingueret, et
caliginem noctis flammeo splendore claritatis radiaret.
Adde huc fontes repente natos, adde medicatas
aquas vel datas vel immutatas, speciem servantes,

naturam relinquentes. Adde aperta erumpentibus rivis
montium capita, adde scaturientia novis pulverulenta
arva torrentibus, adde inlatos itinerantium
castris alitum greges Dei pietate indulgentissima,
non usibus tantum hominum, sed etiam inlecebris
servientes, datum per quadraginta annos astris quotidie
famulantibus cibum, rorantes jugiter escis dulcibus
polos, non ad victum tantum, sed etiam ad
delicias profluentes. Adde homines in nullis membrorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.