PL 53, col. 43
De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne
suorum partibus accessus et decessus humanorum
corporum nescientes, ungues non auctos, dentes
non imminutos, capillos semper aequales, non attritos
pedes, non scissas vestes, calciamenta non
rupta, redundantem hominum honorem usque ad induviarum
vilium dignitatem. Adde huc erudiendae
gentis officio descendentem ad terras Deum, accommodantem
se terrenis visibus Deum filium, innumerae 21
multitudinis plebem in consortium divinae
familiaritatis admissam, sacrae amicitiae honore pollentem.
Adde huc tonitrua, adde fulgura, terribiles
buccinarum coelestium sonos, tremendum undique
totius aeris fragorem, polos sacris clangoribus mugientes,
ignes, caligines, nebulas Deo plenas, loquentem
cominus Dominum, legem divino ore resonantem,
incisas digito Dei litteras, rupices paginas,
saxeum volumen, discentem populum, et docentem
Deum, ac mixtis pene hominibus atque angelis unam
coeli ac terrae scholam. Sic enim scriptum est, quod
cum retulisset Moyses verba populi ad Dominum,
dixerit ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caligine
nubis, ut audiat me populus loquentem ad te [(Exod.
XIX, 9)] . Et paulo post: Ecce, inquit, coeperunt audiri
tonitrua, ac micare fulgura et nubes densissima operire
mentem [(Ibid., 16)] . Et iterum: Descenditque (Dominus)
super montem Sina in ipso montis vertice [(Ibid.,
20)] . Ac deinceps: Loquebaturque cum Moyse, videntibus
universis quod columna nubis staret ad ostium
tabernaculi; stabantque et ipsi, et adorabant per fores
tabernaculorum suorum. Loquebatur Dominus ad Moysen
facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum
suum [(Exod. XXXIII, 9-11)] . Quae cum ita sint, videturne
habere hominis curam Deus, haec tanta tribuens,
haec tanta praestans, participem sermonis sui vilem
homunculum faciens, et quasi in consortium sacrae
sodalitatis admittens, aperiens ei plenas divitiis immortalibus
palmas suas, alens eos nectaris poculo,
pascens coelesti cibo? Quam, rogo, majorem eis gubernaculi
sui praestare curam, quem majorem praestare
potuit affectum, quam ut cum praesentis saeculi
vitam agerent, speciem jam futurae beatitudinis possiderent?
X.
Sed respondeatur forte hoc loco, habuisse
quondam hanc hominum curam Deum; 22 caeterum
nunc penitus non habere. Unde hoc ita credimus?