PL 53, col. 44

De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne

forsitan quia, ut illi tunc, mannam quotidie non comedimus,
cum agros triticeos plenos messibus demetamus;
quia coturnices humanis se manibus ingerentes
non apprehendimus, cum omnia avium, pecudum,
bestiarum genera devoremus; quod salientes
rupibus aquas apertis oribus non excipimus, cum
vinarias domos vinearum fructibus inrigemus? Addo
ego amplius aliquid, quod nos ipsi, qui illos tunc
Deo curae fuisse et nos a Deo negligi dicimus, si accipere
pro praesentibus bonis praeterita possemus,
respueremus penitus conditionis istius optionem.
Nollemus enim haec quae nunc habemus amittere, ut
possemus ea quibus tunc illi usi sunt possidere; non
quod nos meliora nunc habeamus quam gens illa
tunc habuit, sed quia et illi qui quotidiano tunc coeli

ac Dei ministerio pascebantur, antiquam ventris ingluviem
bonis praesentibus praeferebant, turpissima
scilicet ciborum carnalium recordatione moesti, et
fetidissimo caeparum atque alliorum amore aegrescentes:
non quod potiora essent quibus antea usi
erant, sed quia, quod nunc a nobis fit, hoc tunc ab
illis. Illi horrebant quae erant, et quae non erant desiderabant.
Nos magis laudamus illa quae tunc fuerunt
quam ista quae nunc sunt, non quia si eligendi
facultas esset, semper habere illa mallemus, sed quia
usitatum hoc humanae mentis est vitium, illa magis
semper velle quae desunt. Et quia, ut ille ait, aliena nobis, nostra plus aliis placent,
accidit quoque
illud quod generale ferme est omni homini, ut
Deo semper ingratus sit; insitoque hoc et quasi nativo

malo se cuncti invicem vincunt, ut beneficiis
Dei detrahant, ne debitores se esse cognoscant. Sed
haec hactenus. Nunc ad negotii dudum coepti ordinem 23
revertamur; quamvis, ut reor, non mediocriter
jam probaverimus quae proposuimus; sed addamus
tamen adhuc, si placet, quippiam: quia melius est
plus probare aliquid quam necesse est, quam minus
forsitan quam negotio debeatur.
XI.
Liberatus quondam de Pharaonis jugo populus
Hebraeorum, ad Sina montem praevaricatus est,
et statim a Domino pro errore percussus. Sic enim
scriptum est: Percussit ergo Dominus populum pro
errore vituli quem fecerat Aaron [(Exod. XXXII, 35)] .
Quod potuit majus et evidentius de peccatoribus
Deus ferre judicium, quam ut statim consequeretur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.