PL 53, col. 51

De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne

inquit, diligit consilium et disciplinam [(Eccl. XXXIX,
10)] . Nec enim est aliud Deus, cujus cura est de omnibus. Cum sis ergo,
inquit, justus, juste omnia disponis,
et cum magna reverentia disponis nos [(Sap. XII,
15)] . Ecce habes jugiter disponentem Deum, jugiter
gubernantem: quamvis in isto Scripturae loco non
gubernatio tantum sacra, sed etiam dignitas declaretur
humana. In hoc enim quod ait, disponis nos, vis
divinae gubernationis; in hoc autem quod cum magna
reverentia, culmen humanae ostenditur dignitatis.
Alibi quoque in propheta: Nunquid non coelum, inquit, et terram ego impleo
[(Jer. XXIII, 24)] ? Cur autem
cuncta impleat, ipse declarat: Quia vobiscum sum,
Inquit, ut salvos faciam vos [(Jer. XLII, 41)] . Ecce enim 32
non modo regimen suum Dominus et impletionem,

sed etiam vim ac beneficium ipsius adimpletionis
ostendit. Hunc enim fructum in se habet Divinitatis
impletio, ut salvet ea quae adimplentur. Et ideo
in apostolorum Actibus beatissimus Paulus, In ipso,
inquit, et vivimus, et movemur, et sumus [(Act. XVII, 28)] .
Plus absque dubio quam gubernator est vitae, in quo
motus ipse viventis est. Non enim dixit ab ipso nos,
sed in ipso moveri, docens scilicet insitam intra virtutes
sacras omnium nostrum esse substantiam; quia
in ipso profecto vivimus a quo hoc ipsum ducimus
quod sumus. Sed et Salvator ipse in Evangelio: Ecce
ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad
consummationem saeculi [(Matth. XXIII, 20)] . Non solum
nobiscum se esse dixit, sed etiam omnibus diebus
esse nobiscum. Tu eum, o ingratissime homo, qui

sine cessatione nobiscum est, nec curam nec respectum
nostri habere dicis? Quid ergo facit nobiscum?
Nunquid ad hoc nobiscum est, ut non respiciat, ut
negligat? Et quomodo sibi utrumque convenit, ut qui
pietati praestat praesentiam, impietati tribuat incuriam? Ecce enim,
inquit, vobiscum sum omnibus diebus
usque ad consummationem saeculi. Praeclare videlicet
affectum Dei interpretamur, si nos calumniamur
ab eo jugiter negligi, cum ille nos a se testetur jugiter
non relinqui. Ille per hoc ostendere voluit quod
a nobis affectu et protectione jugiter non discederet,
qui a nobis etiam praesentia non abesset. Nos in contemptum
nostri divinam vertimus charitatem, nos
amoris testimonia in odii argumenta mutamus. Hoc
enim quod praesentem se esse dicit, odii magis testimonium

esse volumus quam amoris. Nam si absentem
se Dominus futurum esse dixisset, minus causari forsitan
de incuria poteramus absentis. Majoris contemptus
res est 33 atque fastidii, si nos jugiter negligit
qui a nobis jugiter non recedit, et plus in se odii nostri
habet, si ad hoc semper nobiscum permanet ut
qui nos praesentia nunquam deserit, semper repudiet
affectu. Sed absit hoc de piissimo ac misericordissimo
Deo credi, ut ad hoc semper nobis voluerit assistere
ut nos majore fastidio negligere videretur assistens.
Absit hoc scelus dici. Nemo enim, puto, vel in toto

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.