PL 53, col. 52
De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne
humano genere tam malus est qui ideo cum ullo hominum
velit esse quia non amet, et ad hoc tantum
uti praesentia sua cupiat ut majore odii fructu possit
despicere praesentem. Ipsa nos vel doceat humana
natura, vel vincat, si non ideo cum quocunque homine
esse cupimus quia eum cum quo esse cupimus
diligimus. Et quia utique diligimus, prodesse ei praesentiam
nostram cupimus quem amamus. Quod ergo
etiam malo homini auferre non possumus, Deo tollimus,
et pejorem pessimis hominibus Deum facimus,
qui ad hoc futurum nobiscum se esse dixerit ut fastidiosius
nos negligeret, cum fuisset. Sed haec hactenus.
III.
Superest ut quia testimoniis sacris et respici
ac regi a Deo omnia jam probavimus, etiam judicari
plurima in hoc saeculo a Divinitate doceamus. David
sanctus cum a Nabale Carmelo contumeliae pertulisset
injuriam, quia se ipse ulcisci distulit, ultionem statim
Deo exsecutore percepit. Exstincto itaque paulo post
adversario suo et manu coelesti obruto, sic locutus
est: Benedictus Dominus, qui judicavit causam opprobrii
mei de manu Nabal [(I Reg. XXV, 39)] . Eumdem
quoque cum fugasset e regno filius persecutor, judex
in brevi Dominus vindicavit, nec vindicavit tantum,
sed cumulatius vindicavit quam ipse voluit qui vindicabatur.
Ut ostenderet scilicet Deus graviorem sibi
esse injuriam 34 injusta tolerantium quam tolerantibus
suam. Nam qui supra votum ejus vindicat qui
vindicatur, quid aliud vult intelligi quam se ipsum in
eo quem sic ulciscitur vindicare? Acto itaque in crucem
non manu factam filio parricida, vindictam ei
divinitus attributam sic nuntiatam refert sermo divinus: Bonum apporto nuntium, domine mi rex. Judicavit
enim pro te hodie Dominus de manu omnium qui
surrexerunt contra te
[(II Reg. XVIII, 31)] .
IV.
Vides quomodo non rebus tantum, ut supra
diximus, et exemplis, sed ipso nomine atque appellatione
judicii, Deum etiam praesenti saeculo judicare
divinae per sacros testes litterae probant. Sed forsitan
dices id specialiter sancto viro a Deo praestitum, ut
de adversariis ejus protinus judicaret. Dies me deficiet,
si de praesentibus in hoc mundo sententiis Dei
atque judiciis dicere velim. Sed tamen ut evidenter
agnoscas censuram suam et examen sacrum non tam
personis praestare quam causis, audi quomodo judex
Deus, qui pro David servo suo sententiam assidue
evidentem dedit, contra David ipsum saepius judicarit.
Et quidem hoc non in multorum hominum negotio,
aut, quod forsitan potuisset Deum magis movere,
sanctorum, sed in causa et unius hominis et
barbari, et ubi tantum virum persona penitus non
gravaverat, nisi causa mulctasset. Interfecto Uria
Ethaeo, homine gentis impiae et nationis inimicae,
statim fit ad David sermo divinus: Uriam Ethaeum
percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem,
et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.