PL 53, col. 54
De gubernatione Dei (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne
V.
Hoc ergo primum est divinae animadversionis
exordium. Primum utique, non solum. Secuta namque
est aerumnarum ingentium longa series, atque a
domo ejus jugis admodum malorum continuatio non
recessit. Thamar Amnonis furore corrumpitur; Amnon
ab Absalone jugulatur
[(II Reg. XIII)] . Scelus
quidem grande ab uno fratre committitur, sed pejus
tamen ab alio vindicatur. Inter haec tamen David
pater facinore utriusque punitur. Duo filii peccant,
sed tres duorum scelere perduntur. In Thamar enim
virginitas amittitur; in Amnone etiam Absalonis
perditio lugetur. Et quidem nescias quem de filiis
duobus tam bonus pater gravius amiserit, illum qui
manu fratris occisus est in hoc saeculo, an illum qui
sua periit in futuro. Jam vero hinc juxta verbum
Dei inaestimabilis mali cumulus. Insidias diu pater a
filio patitur, regno pellitur, et ne occidatur, profugus
abscedit. Impurior nescias, an cruentior filius. Quia
interficere patrem non potest parricidio, foedat incestu;
et quidem incestu, praeter incesti nefas, per
industriam accumulandi sceleris elato; cum utique
facinus, quod etiam secreta abominabile facerent,
persecutor parentis publice 37 perpetraret; scilicet
ut feralissimo crimine non pater tantum absens deformaretur
quam oculi etiam totius orbis publico
foedarentur incestu. Jam si addenda est et ipsius fugae
facies, quale illud fuit cum tantus rex, tanti nominis,
cunctis regibus altior, mundo major, omnes admodum
suos cum paucissimis suis fugeret, in comparatione
dudum sui egestuosus, in comparatione sui
solus, fugiens cum metu, cum dedecore, cum luctu, operto,
inquit Scriptura, capite, et nudis pedibus incedens [(II Reg. XV, 30)] ,
superstes prioris status a
se ipso exsulans, pene jam post se vivens, dejectus
usque in servorum suorum vel, quod grave est, contumeliam,
vel, quod gravius, misericordiam; ut vel
Siba eum pasceret, vel maledicere Semei publice non
timeret
[(II Reg. XVI)] ; ita Dei judicio a se alter effectus,
ut ei quem timuerat totus orbis, unus in faciem
insultaret inimicus.
VI.
Ubi sunt qui a Deo respici res humanas negant?
Ecce quoties testes sacri in persona unius hominis
non respexisse tantummodo Deum, verum etiam judicasse
docuerunt. Et cur haec omnia? Cur utique,
nisi ut intelligeremus eamdem futuram semper in
mundo censuram et coercitionem Dei quae fuisset. Et
ideo etiam sanctos homines castigatos quondam judicio
Dei legimus, ut judicandos nos Deo judice etiam
praesenti saeculo nosceremus. Quia sicut Deus est
semper, sic justitia Dei semper; sicut omnipotentia