PL 53, col. 192

Adversus avaritiam (Salvianus Massiliensis), J. P. Migne

viam sequuntur, et Dominum Jesum Christum non
sanctitate tantum, sed etiam paupertate imitantur,
nihil est quod dici possit, nisi illud tantum quod
etiam propheta dixit: Mihi autem nimis honorificati
sunt amici tui Deus [(Psal. CXXXVIII, 17)] . Hos enim ego
omnes non aliter quam imitatores Christi honoro,
non aliter quam Christi imagines colo, non aliter
quam Christi membra suspicio, et ad hoc tantum illorum
memini ut eorum memoria dignus fiam.
IV.
Sed injuriosa illa quae supra diximus, religiosae
professioni esse videantur. 231 Quid enim, inquit
aliquis, si vidua sit dives, et viduitatem tamen in
magna opum copia non relinquens? Quid si virgo integritatem
professa, et impolluti corporis sanctitate
devota? Quid si conjugium sine opere conjugali, negans

seipsum sibi, et habens se quasi non habens?
Quid si monachus ab incunabulis Deo militans?
Quid si clericus sacri ministerii servitutem fideli servitute
consummans? Nunquid etiam hi aeternae salutis
fructu periclitantur, si aut viventes opes integras
habeant, aut morientes indigentibus non relinquant?
Parva est ad promulgandam de hujuscemodi quaestione
sententiam sermo atque auctoritas mea. Videamus
ergo quid de his omnibus sacrorum voluminum
linguae ac praeceptorum coelestium voces sonent;
et tunc rectissime secundum datam a Deo
normam opinionis nostrae regulam dirigemus. Ac
primum: non est quod confugiendum sibi nunc
quisquam putet ad veterum exemplorum esse solatia,
ut dicat aliquos fortasse sanctos aut in lege aut

ante legem divites fuisse. Abiit quippe illud tempus,
mutata ratio est. Ante Legem enim liberum omnibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.