PL 53, col. 767
De statu animae (Mamertus Claudianus), J. P. Migne
qui postquam hydrope superbiae tumuit et
invidiae febre tabuit, sponte illocaliter sanctitate prolapsus,
eaque localiter de coelo, non sponte dejectus;
cum non angelus, sed bonus esse cessaverit, innocentiam
perdidit, non naturam. Proinde sicut angelorum
multitudo quae perstitit, in utroque sui
beatificabitur; ita quae destitit, in sui utroque punietur.
Igitur haudquaquam recte duas in diabolo substantias
inficiabere: quia etiam memet spreto, necessarium
profecto erit, ut tute cedas tibi, et partem
prosecutionum tuarum parte supplodas, falsumque
vero diruas. Habet ergo diabolus, ipse tamen incorporeus,
corpus suum, quia et sentire sine corpore
corporea tormenta non poterit. Et iterum: qui
sentit, aliud est; et per quod sentitur, est aliud.
Quippe si animadvertis, tuomet veritatem proloquio
docebere. Nempe dixisti: Si ex hoc concreto aere
diabolus corpus traxit, ergo alienum corpus ad tormenta
portavit: tanquam egomet istud unquam uspiamve
dixerim. Sed non inficias eo debitum, quod hoc
argumento victoriam nobis non sponte tribuisti.
Nempe cum dicis, quod diabolus non alienum corpus
ad tormenta portavit; fateris scilicet, quod portavit
suum. Mea vero non refert, suumne alienumve corpus
habeat: sed habeatne corpus, id refert mea. Tu
vero diabolum non tantum habere corpus, sed proprium
habere, nec fateris solum, sed etiam argumentaris.
Haec quippe sententia tua est: Si ex hoc concreto
aere diabolus corpus traxit, ergo alienum corpus
ad tormenta portavit. Certe qui portat est aliquid,
et quod portatur est aliquid. Et cum dicitur,
portat suum, aliud qui portat, et aliud significatur
esse quod portat. Ex duplici igitur diabolus ac diversa
substantia est; quia cum corpus suum portat, non
est ipse quod portat. Aliud quippe est onus, et portitor
aliud. Quocirca non ultra obluctabere nobis, si
credas tibi, quoniam corpus et qui habet corpus,
substantialiter duo sunt, et haec duo diversa sunt.
Atque ut diversa sint, unum erit incorporeum, aliudque
corporeum. Igitur diabolus ex duplici diversaque
substantia et corporeus est et incorporeus.
CAPUT VIII. Spiritaliter, non corporaliter intelligendum, cum Lazarus in sinu Abrahae et dives in inferno chao interposito, invicem loquerentur.
I.
Sed si super his redhibuimus vel aliqua ex parte
rationem, illud chaos quod inter sontes innoxiasque
animas, sicut argumentaris, intersitum locis merita
secernit, sub ipsius capituli tui discussione videamus.
Sic namque dissertas: Si locales non sunt animae,
quomodo peccatores a coetibus consortiisque justorum
vacuum illud chaos tristi interjectione discriminat,
ut neque hinc illo possint accedere, neque inde huc
transmeare? Istud evangelicae lectionis exemplum
adempta dominici simplicitate sermonis, pro astruenda
videlicet animarum localitate posuisti. Sed oraculi
divini sincerum in sui veritate prolatum oppido patefaciet,