PL 53, col. 852

Epistolae (Capreolus Carthaginensis), J. P. Migne

Times includi immensum? teneri omnipotentem?
abscondi ubicunque diffusum? Resolvere, sicut
scriptum est, inferorum parturitiones, in quibus voluit
et qualiter voluit rerum Dominus, subjici hujusmodi
conditioni non potuit
[(Act. II, 24)] . Audi eum
ante tot annorum millia, dum beato Job mirabilium
suorum opera per nubem velut improperanti similis
praedicaret, hoc quoque inter innumeras sui potentias
cumulantem: Nunquid tu abstulisti impiis lucem,
aut brachium superborum comminuisti? aut venisti ad
fines maris? aut in vestigiis abyssi ambulasti? aut
tibi, inquit, aperientur metu portae mortis, aut janitores
inferni videntes te timuerunt? aut cognovisti latitudinem
sub coelo [(Job XXXVIII, 15-18, sec. LXX)] ?
Si Patris haec vox est, nihil ergo est omnipotenti difficile,

quoniam ubique est, nusquam non est. Quando
ei etiam propheta ex persona cujusdam dicit: Quo
ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? si ascendero
in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum,
ades [(Psal. CXXXVIII, 7, 8)] . Hoc omnino testificans ac
demonstrans, Deum cujus majestate plena sunt
omnia, quodam incomprehensibili utique et inexplicabili
modo etiam inferis interesse. Si autem, quod
magis probabile est, in his quae de eo tanto ante in
prophetia praedicta sunt, et impleta Filii Dei vox est,
quoniam per ipsum facta sunt omnia, et sine ipso factum
est nihil [(Joan. I, 3)] : ipse in homine est visitare
inferorum dignatus obstrusa, et praepositos
mortis praesentia invictae majestatis exterruit, et propter
liberandos quos voluit, inferorum portas reserari

praecepit.
V.
De ipso siquidem Joannes apostolus in Apocalypsi
sic loquitur: Posuit manum dexteram super me
dicens: Noli timere: ego sum primus et novissimus;
et vivens, qui fueram mortuus; et ecce sum vivens in
saecula saeculorum: et habeo clavem mortis et inferorum [(Apoc. I, 17, 18)] .
Propter deitatem quippe primus,
quoniam principium est quod et loquitur nobis [(Joan. VIII, 25)] :
propter humanitatem vero novissimus,
quia suscipere crucem non dedignatus est et
mortem pro nobis. Et ideo cui in Divinitate nuda
sunt omnia creaturarum, etiam in homine suscepto
habet claves mortis et inferorum. Tantum igitur abest,
Deum Dei Filium, incommutabilem atque incomprehensibilem,
ab inferis potuisse concludi; ut nec

ipsam assumptionis animam credamus, aut exitiabiliter
susceptam, aut tenaciter derelictam. Sed nec
carnem ejus credimus contagione alicujus corruptionis
infectam. Ipsius namque vox est in psalmo, sicut
Petrus interpretatur apostolus: Non derelinques animam
meam apud inferos, neque sanctum tuum videre
corruptionem [(Psal. XV, 10; Act. II, 28)] . Ipse propter
culpam nostram factus est velut homo sine adjutorio [(Psal. LXXXVII, 6)] :
propter innocentiam vero ac potentiam
suam inventus est inter mortuos liber. Tunc
enim vere quae non rapuerat, sicut scriptum est [(Ps.
LXVIII, 5)] exsolvebat. Non itaque mirum, si Deum locus
aliquis recipit, nec tamen capit: praesentiam sentit,
majestatem non impedit: expavescit omnipotentiam,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.