PL 53, col. 853

Epistolae (Capreolus Carthaginensis), J. P. Migne

substantiam non includit. Siquidem illa summa et
perfecta beatitudo et inexstinguibilis lucis [ forte lux],
nec obscurari tenebris, nec variari locis, nec passionibus
affici, nec conditionibus minui, nec temporibus
valeat commutari. Deus ergo filium proprium hominem
nec in inferis deseruit, nec apud inferos dereliquit.
Cujus autem virtute ac majestate antiqua sanctorum
corpora visa sunt resurrexisse
[(Matth. XXVII,
51, 52)] , si Deus inferos minime visitavit? Quis ille
est qui petras scindi, terram commoveri, solem obscurari,
diem fugere, velum templi in duas dividi
partes effecit? Nunquid homo tantum? nonne etiam
Deus? Ergo ei nec in cruce, nec in morte, nec in sepulcro,
nec in inferis defuit. Nec aliter, aut de alio
solet intelligi quod in psalmo dictum est: Auferte

portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales,
et introibit rex gloriae [(Psal. XXIII, 7)] . Unde expavescentibus
atque interrogantibus, Quis est iste rex
gloriae [(Ibid., 8)] ? respondetur, Dominus fortis et potens,
Dominus potens in praelio, Quo praelio, nisi in
quo mortem morte calcavit, peccatum innocens occisus
exstinxit, et tropaeum victoriae de diabolo et angelis
ejus reportavit?
VI.
At enim ipse in cruce dixit: Deus, Deus meus,
quare me dereliquisti [(Psal. XXI, 1)] ? Sed ista suscepti
hominis vox est. Attende unde assumpta est, et illic
vide quid sequitur: Longe, inquit, a salute mea verba
delictorum [(Ibid.)] . Similis est haec vox etiam illi qua
dicitur: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth, XXVI, 38).
Nonne paulo ante ipse discipulis

dixerat: In hoc contristati estis, quoniam dixi, Eo ad
Patrem meum, et jam non videbitis me [(Joan. XVI, 6)] ;
et, Si diligeretis me, gauderetis; quia eo ad Patrem,
quia Pater major me est [(Joan. XIV, 28)] . In quo ergo
jubet gaudere discipulos suos? Qualiter creditur contristari
magister, nisi ut in homine veri hominis passiones
et fluctuationes ostenderet? Qui enim propter
nos redimendos, instituendos, confirmandosque venerat,
omnia in se infirmitatis nostrae genera sustinebat. Non enim habemus sacerdotem, qui non possit
compati infirmitatibus nostris
[(Hebr. IV, 15)] : etenim
sicut Apostolus ait, Expertus est omnia secundum similitudinem
sine peccato. Similis huic est etiam illa
vox: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste:
verum non quod ego volo, sed quod tu vis (Matth. XXVI,

39). Nonne in hoc venerat, ut pro nobis hunc calicem
biberet, et venenum a serpente propinatum tali antidoto
salutis expelleret? Nonne potestatem habebat
ponendi animam suam, et potestatem habebat iterum
sumendi eam
[(Joan. X, 18)] ? Nonne ipse dixerat: Nemo tollit eam a me, sed ego a me ipso pono eam [(Ibid.)] ?
Et tamen nunc velut dubitans loquitur et
recusans: ut et illic divina potestas appareat, et hic
se conditio humana cognoscat. Nonne hoc mysterium
ante tempora aeterna in Deo fuisse absconditum clamat.
Apostolus
[(Col. I, 26)] ? Num vero velut repentinum
aliquid Christus expavit, quod certo tempore

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.