PL 53, col. 862
Epistola (Uranius), J. P. Migne
dominico pacem haereditariam praedicavit: deinde
quasi ex somno excitatus, lucernariae devotionis
tempus agnoscens, extensis manibus, lenta licet voce,
paravi lucernam Christo meo, Domino decantavi.
Tunc deinde facto aliquandiu silentio, circa horam
quartam noctis omnibus qui aderant sollicite vigilantibus,
subito tam ingenti cellula ejus terraemotu concussa
est, ut hi qui lectulo ejus assistebant, exterriti
atque turbati ad orationem se cuncti jactarent, nihil
tamen scientibus his qui pro foribus consistebant:
neque enim publicus ille, sed privatus in cellula fuerat
terrae motus. Ille angelicis susceptus manibus debitum
Deo spiritum exhalavit.
5.
Vidimus (fili carissime), vidimus, et inter lacrymas
atque singultus vidisse gaudemus; vidimus
quomodo tollitur justus, et nemo intelligit: et viri
justi tolluntur, et nemo considerat. Neque ulli Christianorum
incredibile debet videri, si in transitu sancti
Paulini, unus angulus specialiter terrae motu concussus
est, in cujus obitu totus pene orbis ingemuit. Et
sane quis locus est in orbe terrarum tam remotus aut
abditus, quem transitus domini Paulini non commoverit?
Flevit plane Ecclesia, quod talem sacerdotem
amisit; sed exsultat paradisus, quod talem sanctum suscepit:
plangunt populi, sed laetantur angeli: gemunt
provinciae hominum, sed gaudent loca sanctorum ad
quae quotidie evolare cupiebat, cum diceret; Quam
amabilia sunt tabernacula tua, Domine Deus virtutum!
concupiscit et deficit anima mea in atriis tuis.
6.
O virum sanctum et omnium ore laudabilem,
qui sic vixit ut non sibi tantum, sed omnibus viveret!
Et ideo quia multis vixit in hoc saeculo, nunc sibi
vivit in Christo: et tamen non sibi tantum, sed etiam
nobis, quia quotidie orat pro nobis. Fuit denique lucerna
ardens in domo Dei, non sub modio posita, sed
super candelabrum constituta; ita ut etiam multas
lucernas suo praeclaro lumine redderet luminosas.
Suavis enim et mitis fuit, etiam cum in superbia saeculi
versaretur. Cum autem ad Christum conversus
est, aperuit horrea sua pauperibus, apothecas suas
advenientibus patefecit. Nam parum ei erat proximos
alere, nisi etiam undique evocaret quos pasceret atque
vestiret. Quantos captivos redemit! quantos intricatores
debiti a creditoribus suis reddita pecunia