PL 53, col. 968
Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne
Pater dicens: Tu es filius meus dilectus in quo
mihi bene complacui [(Matth. III)] .
VERANUS. Quid significat ipso pacifico regni sui
statu?
SALONIUS. Perenne Christi et Ecclesiae regnum, de
quo scriptum est: Et regni ejus non erit finis [(Luc. I)] .
VERANUS. Quare juxta LXX interpretum translationem
haec dicta Salomonis, non parabolae, sed proverbia
nominantur?
SALONIUS. Sicut parabolae dicuntur, quia occulta
sunt et secreta mysteria significant; sic et proverbia
congrue vocantur, quia talia sunt quae saepius in ore
fidelium versari, et memoriae commendari ac retineri
debeant
[(Prov. I)] .
VERANUS. Quid utilitatis parabolae Salomonis tribuunt?
SALONIUS. Sapientiam videlicet et disciplinam; et
hoc est quod ait: Ad discendam sapientiam et disciplinam.
VERANUS. Quid distat inter sapientiam et disciplinam?
SALONIUS. Sapientia est divinarum rerum cognitio;
disciplina vero est sanctae et purae vitae conversatio