PL 53, col. 969

Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne

VERANUS. Quid est ergo discere sapientiam?
SALONIUS. Scire et intelligere quomodo recte credere
debeas.
VERANUS. Quid est discere disciplinam?
SALONIUS. Cognoscere qualiter unumquemque
oporteat vivere, et quid operando conveniat agere,
et quo debeat intentionem cordis dirigere. Sequitur: Timor Domini principium sapientiae.
VERANUS. Quot sunt timores Domini?
SALONIUS. Duo, hoc est, servilis et sanctus.
VERANUS. Servilis quare dicitur?
SALONIUS. Quia veluti servi Domino servimus timore
gehennae, ne ad tormenta ducamur.
VERANUS. Sanctus timor quare dicitur
SALONIUS. Quia sicut bonus filius timet, ne vel in

modico offendat oculos amantissimi patris; sic et
qui perfecti sunt in Ecclesia timent ne peccando
offendant oculos Dei.
VERANUS. Quis ex illis duobus sapientior?
SALONIUS. Servilis, quia quicunque sapere incipit,
hoc est, post peccata se cognoscit errasse, primo
divino timore corripitur, ne ad tormenta trahatur.
VERANUS. Timor vero sanctus quid operatur?
SALONIUS. Auget sapientiam, quoniam perfecta
caritas foras mittit timorem [(I Joan. IV)]
illum servilem. Timor
vero sanctus permanet in saeculum saeculi [(Psal. XVIII)] .
VERANUS. Quid est quod Salomon dicit: Frustra
jacitur rete ante oculos pennatorum [(Pros. I)] . Nunquid
non solent aves saepe retibus capi?

SALONIUS. Solent utique.
VERANUS. Qui ergo sunt isti pennati?
SALONIUS. Sancti et electi viri, qui habent pennas
fidei, spei, et caritatis, caeterarumque virtutum
quibus ad coelestia contemplanda volant: habent et
spiritales oculos, quibus et insidias hostis antiqui
praevident, et peccata praecavent. Frustra ergo, id
est, in vanum jacitur rete ante oculos pennatorum;
id est, laqueus insidiarum diaboli objicitur sanctis
et electis viris, quia facile in terra superare possunt
insidias diaboli, qui suam conversationem habent in
coelis.
VERANUS. Quae est sapientia de qua dicit Salomon: Sapientia foris praedicat, in plateis dedit vocem
suam?

SALONIUS. Christi Jesu qui est Dei virtus et Dei
sapientia, sicut dicit Apostolus.
VERANUS. Haec ergo sapientia quomodo foris praedicat?
SALONIUS. Intus praedicavit, id est in secreto, antequam
pateretur, quia paucis (id est solis discipulis)
mysteria suae divinitatis ostendit; post resurrectionem
vero suam foris praedicavit, quia misso desuper
Spiritu sancto, aperte se per apostolos, quod Dei Filius
esset, mundo declaravit.
VERANUS. Quomodo in plateis dedit vocem suam?
SALONIUS. Quia quae ante in secreto et in occulto,
et in uno tantum Judaeorum populo docuerat, postea
in latitudine plebeium, et coram omnibus gentibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.