PL 53, col. 970
Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne
manifeste praedicat per apostolos, juxta hoc quod
eis praecepit, dicens: Quae dico vobis in tenebris, dicite
in lumine, hoc est manifesto; et quae in aure
auditis, praedicate super tecta, id est aperte et coram
omnibus.
VERANUS. Quid est quod ait: In capite turbarum
clamitat?
SALONIUS. Per caput designantur principes Judaeorum.
In capite turbarum clamitabat, quia principibus
Judaeorum, homicidium quod in eum patraverant,
palam per apostolos ad memoriam reducebat,
et eosdem ad poenitentiae remedium vocabat.
VERANUS. Quomodo intelligendum est quod se
quitur: In foribus portarum urbis profert verba sua?
SALONIUS. Per urbem sancta designatur Ecclesia,
congregata de utroque populo, Judaeorum videlicet
et gentium. Fores portarum hujus urbis sancti doctores
fuerunt, qui verbum Evangelii praedicando,
credentes in eam introduxerunt. Sapientia ergo in
foribus portarum urbis verba sua proferebat, quando
Christus in apostolis suis loquebatur.
VERANUS. Quid est quod ait: Inclina cor tuum ad
intelligendam prudentiam [(Prov. II)] ? Quomodo potest
homo inclinare cor?
SALONIUS. Ille inclinat cor suum ad cognoscendam
prudentiam, qui humiliat se et emundat animum
suum a peccatis, ut dignus fiat ad percipienda mysteria Divinitatis.
VERANUS. Quid est quod dicit: Ne innitaris sapientiae
tuae? Quis enim innititur sapientiae?
SALONIUS. Ille qui sua sapientia, aut suis viribus
confidit se posse implere divina mandata.
VERANUS. Ecce iterum dicit: Ne sis sapiens apud
temetipsum [(Prov. III)] . Quis enim est sapiens apud
semetipsum?
SALONIUS. Ille certe qui se prae caeteris quasi doctor
extollit, et jactat de his quae ex dictis Patrum
recte cognoscere ac intelligere potuit.
VERANUS. Quae est sapientia vera hominis?
SALONIUS. Timere Dominum et recedere a malo;
et hoc est quod mox sequitur: Time Dominum, et
recede a malo.
VERANUS. Unde scis quod haec vera sapientia hominis?
SALONIUS. Quia in libro Job scriptum est: Ecce timor
Domini ipse est sapientia; et recedere a malo,
intelligentia.
VERANUS. Quis ille homo de quo Salomon dicit: Beatus homo qui invenit sapientiam?
SALONIUS. Christianus fidelis et catholicus.
VERANUS. Quando iste invenit sapientiam?
SALONIUS. Cum doctrinam veritatis, id est Evangelii,
corpore simul et corde percipit, et in Scripturis sanctis,
Domini voluntatem studet cognoscere.
VERANUS. Quando affluit prudentia?
SALONIUS. Quando cum magno amore et sui conditoris
dilectione audit praecepta divina, et opera
studet implere.
VERANUS. Quid est quod ait: Viae ejus pulchrae.