PL 53, col. 971
Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne
omnes semitae ejus pacificae? Quae sunt istae viae sapientiae,
aut quae sunt semitae ejus?
SALONIUS. Viae sapientiae sunt actiones Domini
quas gessit in carne, sive doctrinae ipsius quae continentur
in libris Evangelii; quae viae pulchrae sunt,
quia divinae. Semitae sapientiae sunt praecepta et
mandata Domini, quae ad pacem aeternam: pacificae,
quia omnia praecepta Domini ad pacem aeternam
perducunt.
VERANUS. De qua lege aut de quo consilio dicit
Salomon, cum ait: Custodi legem atque consilium?
SALONIUS. De lege videlicet ac consilio sapientiae
Domini Jesus Christi.
VERANUS. Quae est lex sapientiae?
SALONIUS. Lex sapientiae est, quae dicit: Si vis ingredi
ad vitam, serva mandata, id est, non occides, non
moechaberis, non furtum facies [(Matth. XIX; Marc. X;
Luc. XVIII)] .
VERANUS. Quod est consilium sapientiae?
SALONIUS. Si vis perfectus esse, vende omnia quae
habes, et da pauperibus.
VERANUS. Quid est quod ait: Abominatio Domini
est omnis illusor? Quis est illusor?
SALONIUS. Illusor est qui verba Dei perverse intelligendo
et docendo corrumpit. Illusor est qui suos
proximos simplices et pauperes insultando contemnit.
Illusor est qui magna Dei promissa quasi parva
despicit, et poenam aeternae damnationis quasi tolerabilem
spernit. Omnes hos tales abominatur Dominus,
et cum simplicibus est sermocinatio ejus, quia
illos gratia coelestis sapientiae illuminat, quia nihil in
se duplicatum habent.
VERANUS. Quare Salomon dicit: Et ego filius fui
patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea [(Prov. IV)] ?
Quomodo unigenitus fuit coram matre
sua. cum praecesserit eum frater uterinus, sicut
Scriptura sancta libri Regum [(I Reg. XII)] testatur?
SALONIUS. Verum est quia praecessit eum frater
uterinus, sed ille mox mortuus est: quasi nunquam
fuisset, sine nomine ab hac vita discessit, propterea
se unigenitum appellat.
VERANUS. Quare dicit: Non declines ad dexteram,
neque ad sinistram? Quis enim se ita continere poterit,
ut corpus suum in dexteram partem aut in sinistram
non declinet?
SALONIUS. Nemo; sed per dexteram designatur via
bona, per sinistram via mala et reproba. Non prohibet
ambulare in dextera via, sed declinare ad dexteram.
VERANUS. Quis ergo declinat ad dexteram vel ad
sinistram?
SALONIUS. Justus declinat ad dexteram, qui de sua
injustitia et suis viribus praesumit; injustus declinat
ad sinistram, qui propter carnis fragilitatem salvari
se posse desperat. Declinat ad dexteram, qui vult plus sapere quam oportet sapere
[(Rom. XII)]
declinat
ad sinistram. qui servit stultitiae.
VERANUS. Cur ergo dicit paulo inferius: Vias quae
a dextris sunt, novit Dominus?