PL 53, col. 972
Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne
SALONIUS. Per vias quae a dextris sunt, designantur
sanctae actiones et opera bona: haec enim novit
Dominus, id est, dirigit, et placent illi. Unde et
econtra in judicio dicturus est reprobis: Non novi
vos: hoc est, non vos elegi, non enim mihi placetis,
quia non vos video in luce mea, non vos video in
justitia mea
VERANUS. Quid est quod dicit: Ne des alienis honorem
tuum, et annos tuos crudeli [(Prov. V)] . De quo
honore dicit, aut quos vocat alienos?
SALONIUS. De honore dicit, quod factus est homo
ad imaginem Dei: alienos, daemones appellat, et est
sensus: Ne honorem tuum, quod ad imaginem Dei
creatus es, male vivendo subdas immundis spiritibus.
VERANUS. Quem appellat crudelem; aut de quibus
annis dicit?
SALONIUS. Annos vocat spatia vitae; crudelem diabolum,
et est sensus: Spatia vitae, quae tibi dedit
Deus male vivendo ne tradas diabolo.
VERANUS. De qua cisterna docet Salomon bibere
aquam, aut de quo puteo fluenta, cum dicit: Bibe
aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui?
SALONIUS. Cisternam vocat catholicam, id est Veteris
et Novi Testamenti doctrinam; puteum vero
profunditatem et altitudinem ejusdem catholicae doctrinae:
aquam, scientiam: fluenta copiam et abundantiam
scientiae, id est varios sacrae Scripturae appellat
intellectus. Docet enim his verbis, cavere a
doctrina haereticorum et attendere lectionibus sacrarum
Scripturarum, et est sensus: Bibe aquam
de cisterna tua, id est serva et opere imple doctrinam
quam aliis praedicaris. Et fluenta putei tui: id
est abundantia sermonis tui, seu scientiae influenter
in te redundet operibus bonis.
VERANUS. Quare dicit Salomon: Deriventur fontes
tui foras, et in plateis aquas tuas divide, cum statim
subjungat: Habeto eas solus, ne sint alieni participes
tui? Si fontes nostros foras derivamus, et in plateis
aquas dividimus; quomodo soli eas habere possumus?
SALONIUS. Quamvis in verbis sonare videatur, tamen
nulla est contrarietas, quia hae sententiae non
possunt nisi spiritualiter intelligi. Fontes ergo nostros
foras derivamus, cum aliis vim praedicationis infundimus,
cum verba sacrae Scripturae aliis annuntiamus.
In plateis aquas dividimus, cum populis praedicamus.
Platea namque dicta est a latitudine; est enim Graecus
sermo. In plateis ergo aquas dividimus, quando
in multitudine auditorum verba scientiae dilatamus,
et juxta uniuscujusque qualitatem divina eloquia dispensamus.
VERANUS. Si aquas in plateis dividere debemus,
quomodo ergo eas soli habere possumus?
SALONIUS. Aquas in plateis dividimus, quando aliis
verba divina late praedicamus, et tamen soli aquas
habemus, quia de ipsa praedicatione humanas laudes
non quaerimus.
VERANUS. Quid est quod dicit: Ne sint alieni participes
tui [(Prov. V, 17)] ?