PL 53, col. 973
Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne
SALONIUS. Alienos vocat daemones, de quibus dixit
Psalmista: Alieni insurrexerunt super me, et fortes
quaesierunt animam meam [(Psal. LIII, 5)] , etc. Tunc
enim malignos, id est immundos spiritus in praedicatione
participes et socios nobis facimus, quando per
superbiam intumescimus, et de praedicatione nostra
inanem gloriam desideramus.
VERANUS. De quo homine dicit Salomon: Nam
apostata vir inutilis graditur ore perverso [(Prov. VI)] ?
SALONIUS. Apostatam hominem appellat schismaticum,
qui laborat scindere unitatem Ecclesiae.
VERANUS. Qua lingua dicitur apostata?
SALONIUS. Graeca; quod interpretatur in Latino
sermone, refuga et recedens a veritate.
VERANUS. Quare ergo schismaticus dicitur apostata?
SALONIUS. Quia more superbientis angeli, intus
prius intumescit et cadit a mentis suae statu, quia sic
ab amore sui Conditoris et a veritate recedit: nisi
enim prius a veritate recederet, in Ecclesia injustitiam
non disseminaret.
VERANUS. Cur ergo de illo dicitur: Annuit oculis,
terit pede, digito loquitur?
SALONIUS. Interior mentis custodia, quae membra
exterius servat ordinata: hic ergo apostata, quia statum
et custodiam perdidit, idcirco dominica membra
exteriora habet ex morte, et tulit inordinata.
VERANUS. Quid est quod de lege sua dicit: Liga
eam in digitis tuis, scribe eam in tabulis cordis tui [(Prov. VIII)] ?
Quis enim legem in digitis ligare potest,
aut si fecerit, quae utilitas erit?
SALONIUS. In digitis dicit, id est, in actibus: legem
enim in digitis ligat quicunque in bonis operibus
eam studet implere et exornare. In tabulis cordis,
dicit; id est, in latitudine cogitationis. Scribit ergo
legem in tabulis cordis sui, qui eam cum gaudio suscipit
et memoriae commendat.
VERANUS. Quid est quod Sapientia dicit: Per me
reges regnant, et conditores legis justa decernunt; per
me principes imperant, et potentes decernunt justitiam?
SALONIUS. Christus Dei virtus et Dei sapientia.
VERANUS. Nunquid Christus omnibus tyrannis impiis
et principibus dat regnum et imperium?
SALONIUS. Non utique, verumtamen ipso, permittente,
impii reges et principes suscipiunt regna vel
imperia, quia scriptum est in libro Job: Permittit
regnare hypocritam propter peccata populi [(Job. XXXIV)] .
Sed in hoc loco reges sanctos dicit apostolos, qui
primum semetipsos, deinde Ecclesiam sibi commissam
fideliter regere noverunt. Sive reges appellat
omnes sanctos, qui seipsos et alios bene regere
sciunt.
VERANUS. Quos appellat conditores legum?
SALONIUS. Utriusque Testamenti scriptores.
VERANUS. Quos vocat principes et potentes?
SALONIUS. Caeteros doctores et rectores fidelium:
omnes enim isti per sapientiam Dei Patris habuerunt
regnum, principatum et imperium; id est. per Christum