PL 53, col. 974

Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne

acceperunt, ut aliquid boni essent, unde ipse
dicit: Sine me nihil potestis facere [(Job. XV)] .
VERANUS. Quid est quod Sapientia dicit: Delectabar
per singulos dies ludens coram eo?
SALONIUS. Id est, coram Patre omni tempore ludens
in orbe terrarum.
VERANUS. Nunquid Sapientia, id est, Dei Filius,
pueriliter ludebat coram Patre?
SALONIUS. Absit: sed quod dicit, ludens, intelligendum
est, gaudens. Ludebat enim per singulos
dies, id est, gaudebat se esse unum; id est, unius
substantiae cum Patre, a principio, ex diebus aeternitatis.
VERANUS. Quomodo ludebat omni tempore in orbe
terrarum?

SALONIUS. Quia cum tempora orbis et creaturae
esse coepissent, ipse Filius gaudebat, quia ipse quod
erat, semper in Patre manebat.
VERANUS. Quid est quod ait: Sapientia aedificavit
sibi domum [(Prov. IX)] , et quam domum aedificavit
sibi?
SALONIUS. Sapientia, id est Dei Filius, aedificavit
sibi domum, qui ipse creavit hominem in utero Virginis,
quem in unitate suae personae assumpsit.
VERANUS. Quomodo excidit columnas septem?
SALONIUS. Septem columnas excidit, quia per septiformem
gratiam Spiritus sancti erexit Ecclesias per
orbem terrarum, quae sicut columnae sustentando
continent memoriam ejus; id est, mysterium Incarnationis
ipsius.

VERANUS. Potest aliter intelligi?
SALONIUS. Vere potest: Sapientiae domus Ecclesia
Christi est; columnae autem domus hujus, sancti
doctores; quae columnae bene esse septem dicuntur,
quia sancti doctores repleti sunt septiformi gratia
sancti Spiritus.
VERANUS. Quomodo ergo excidit Sapientia has columnas?
SALONIUS. Excidit columnas, quia mentes praedicatorum
ab amore praesentis saeculi separavit, et erexit
eos ad portandam ejusdem Ecclesiae fabricam.
VERANUS. De quibus ancillis dicit paulo inferius: Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem, et ad moenia
civitatis
[(Prov. X)] ?
SALONIUS. Ancillas vocat sanctos apostolos.

VERANUS. Quare vocat eos ancillas?
SALONIUS. Propter insipientiam, infirmitatem et
paupertatem; idiotas enim, infirmos, pauperes et
despectos elegit apostolos quos ad praedicandum misit
in mundum, ut fideles populos vocarent ad arcem
aeternae beatitudinis, et ad moenia coelestis Jerusalem.
VERANUS. Quis est filius sapiens qui laetificat patrem;
aut quis est filius stultus qui moestitia est matri
suae?
SALONIUS. Ille qui accepta fidei ac baptismatis mysteria
bene servat et opere implet, filius sapiens est;
ille procul dubio laetificat Deum Patrem: qui vero accepta
fidei ac baptismatis sacramenta, malis operibus
vel haeretica pravitate corrumpit, filius stultus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.