PL 53, col. 975
Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne
est; hic nimirum est moestitia matri suae, videlicet
Ecclesiae, quia contristat eam.
VERANUS. Quid est quod ait: Stultus labiis verberabitur?
Quomodo potest homo stultus labiis verberari?
SALONIUS. Verberatio in hoc loco damnationem
significat. Stultus ergo labiis verberabitur, quia propter
verba iniqua et mala quae locutus est, condemnabitur.
Unde et alibi dicit Moses ( melius Salomon): Et vita in manibus linguae
[(Prov. XVIII)] , quoniam unusquisque
aut ex verbis suis condemnabitur, aut ex verbis
suis justificabitur [(Matth. XII)] .
VERANUS. Cur dicitur habere manus lingua, cum
manus habere non possit?
SALONIUS. Metaphorice dictum est, id est, per
translationem, quemadmodum venti dicuntur habere
pennas
[(Psal. XVII, CIII, etc.)] : manus enim linguae,
ipsa verba sunt quibus aut bona loquendo meretur
vitam, aut mala loquendo meretur mortem: aliter
per manus saepe in Scripturis sacris opera designantur,
ut illud: Labores manuum tuarum quia manducabis [(Psal. CXXVII)] .
In manibus linguae dicit, id est
in operibus. Opera enim linguae sunt colloquia bona
vel mala, ex quibus mors nascitur aut vita.
VERANUS. Quis ille piger de quo dicitur: Sicut
acetum dentibus et fumus oculis, sic piger his qui miserunt
eum [(Prov. X, 26)] ?
SALONIUS. Piger est male vivens catholicus qui
non laborat nec operatur, ut ad aeternam beatitudinem
pervenire mereatur. Per acetum et fumum haereticorum
designatur perfidia. Per oculos et dentes,
praedicatores sanctae Ecclesiae, qui bene oculi dicuntur,
quia recta itinera praevident. Pulchre etiam dentes,
quoniam spiritualia alimenta fidelibus ministrare
solent. Ergo sicut acetum dentibus, et fumus oculis,
id est sicut perfidia haereticorum est contraria bonis
doctoribus, quia contristat eos, et molestiam illis gignit
et lacrymas; sic piger, id est catholicus malus,
gravis est eisdem bonis doctoribus qui miserunt eum,
hoc est, qui jusserunt ut fidem suam operibus impleret.
Ideo etiam gravius est, quia fidem suam pravis
operibus destruit.
VERANUS. Quid est quod ait: Manus in manu, non
erit innocens malus [(Prov. XI, 21)] ? Quomodo malus
homo manus est in manu, et ideo non erit innocens?
SALONIUS. Qui manum jungit ad manum, nihil utique
operatur: malus ergo quandiu fuerit manus in
manu, non erit innocens, quia etsi ad tempus subtrahit
manus ab opere malo, tamen quandiu malus est,
innocentiam cordis habere non potest, unde superius
dicit: Abominabile est Domino cor pravum [(Prov.
XI, 20)] .
VERANUS. Quid est ergo manus in manu.
SALONIUS. Conscientia prava in opere malo.
VERANUS. Quomodo intelligendum est quod ait: Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et
fatua?
SALONIUS. Quomodo circulum aureum si infixeris