PL 53, col. 976

Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne

in naribus suis, id est in naribus porci, ille dum pergit
terram vertere ac fodere naso, immergit circulum
aureum in volutabrum luti, et tunc perdit circulus
aureus decorem quem habuit. Similiter mulier fatua,
si habet pulchritudinem vultus, vel si accipiat ornamenta
inaurium, monilium, simul et vestimentorum,
sordidat pulchritudinem suam, et amittit decorem,
si se coeno libidinis coinquinare diligit, et adulteriis
corrumpit.
VERANUS. Spiritualiter autem quomodo intelligenda
est haec sententia?
SALONIUS. Quicunque sacras Scripturas intente
meditatur, et jugiter perscrutatur divina eloquia, accipit
ornamenta scientiae. Quod si male vivendo corrumpit
et destruit quod bene intelligit, circulum aureum

habet in naribus; sed more porci, terram fodit,
coinquinat et luto immergit, quia ornamentum quod
per notitiam Scripturarum adeptus erat, immunda
actione sordidavit. Talis anima est mulier pulchra et
fatua: pulchra per scientiam, sed dedita carnalibus
delectationibus, fatua est per actionem.
VERANUS. Quid est quod dicit: Anima quae benedicit,
impinguabitur: et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur?
Plures namque sunt qui alios inebriant, sed
ipsi non inebriantur?
SALONIUS. Non dicit hoc de corporali ebrietate, sed
de spirituali anima, quae, si benedicit, impinguabitur,
quia quaecunque exterius praedicando benedicit, spiritualem
benedictionem accipit, id est, gratia spirituali
augetur et crescit. Similiter qui sacro eloquio

mentes auditorum studet inebriare, inebriatur et ipse,
sanctique Spiritus infusione repletur.
VERANUS. Quare non dixit: Homo, sed Anima quae
benedicit impinguabitur?
SALONIUS. In Scripturis divinis saepius poni solet
pars pro toto, aut totum pro parte, secundum speciem
grammaticae artis, quae dicitur synechdoche:
sic ergo in hoc loco pars posita est pro toto homine.
Totum vero ponitur pro parte, ut illud: Tulerunt
Dominum de monumento [(Joan. XX)] . Dominum dicit,
pro corpore Domini.
VERANUS. Quis est ille de quo dicit: Qui abscondit
frumenta, maledicetur in populis [(Prov. XI)] ? Nunquid
propterea maledicendus est aliquis, quia non in omnibus
frumenta sua ministrat?

SALONIUS. Frumenta, verba sunt sanctae praedicationis:
ergo quicunque abscondit haec frumenta, id
est verba sanctae praedicationis apud se retinet, et
non vult annuntiare aliis eloquia; iste maledicetur in
populis, quia pro culpa silentii condemnabitur, quoniam
multis prodesse potuit; sed quia noluit, ideo
pro multorum poena juste punietur.
VERANUS. Qui sunt illi qui vendunt frumenta, de
quibus mox sequitur: Benedictio autem super capita
vendentium?
SALONIUS. Illi vendunt frumenta, qui verba vitae et
sanctae praedicationis suis auditoribus annuntiant.
VERANUS. Quod pretium accipiunt ab eis?
SALONIUS. Pretium fidei et confessionis sanctae.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.