PL 53, col. 977
Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne
VERANUS. Quomodo veniet benedictio super eorum
capita?
SALONIUS. Quia singulis eorum dicturus est Dominus: Euge, serve bone et fidelis, quia
[(Matth.
XXV)] , etc.
VERANUS. Quid est quod ait: Qui conturbat domum
suam, possidebit ventos? Quomodo potest aliquis possidere
ventos?
SALONIUS. Domum, in hoc loco, mentem appellat,
in qua unusquisque veluti in domo habitat per cogitationes:
ventos, immundos spiritus appellat. Qui
ergo domum, id est mentem suam, malis et noxiis
cogitationibus perturbare non timet, iste nimirum
possidebit ventos, quia per malas cogitationes viam
fecit daemonibus, ut ingrediantur et habitent in ipso.
Possidebit ventos, id est daemones ad condemnationem
sui.
VERANUS. Quomodo mulier diligens corona est viro
suo, et putredo in ossibus ejus quae confusione res dignas
gerit [(Prov. XII)] ?
SALONIUS. Mulier bona et casta honorem viro suo
praebet in omnibus; et quia diligit eum et bene regit
domum ipsius, corona illi est, quia ejus virtutibus
addit gratiam, unde coronatur a Domino: adultera
vero mulier, quamvis foris videatur speciosa, putredo
tamen est in ossibus, quia intus fetore luxuriae suae
membra coinquinat.
VERANUS. Quomodo intelligendum est quod ait: Melior pauper est et sufficiens sibi, quam gloriosus et
indigus pane?
SALONIUS. Vere melior est frater idiota et simplex
qui operatur bona quae novit, unde vitam aeternam
mereatur habere in coelis, quam gloriosus, id est
clarus doctrina et eruditione Scripturarum, vel comptus
doctoris officio, qui indiget pane dilectionis,
quia neque Dominum diligit, neque proximum. Vel
certe ideo pane indiget, quia non operatur quae intelligit
aut docet.
VERANUS. Quis est homo versutus qui celat scientiam?
Sic enim dicit: Homo versutus celat scientiam.
SALONIUS. Versutus hoc loco in bona significatione
ponitur, id est sapiens et prudens, vir ergo versutus;
id est sapiens et prudens aliquando de industria
celat scientiam, duabus videlicet de causis: una quia
infirmis auditoribus non potest loqui quasi spiritualibus,
sed quasi carnalibus [(I Cor. III)] , id est magna sacrarum
Scripturarum mysteria quae novit, non audet
illis manifestare, ne forte scandalizentur; altera, quia
non vult sanctum dare canibus, neque mittere margaritas
ante porcos [(Matth. VII)] .
VERANUS. Quid est quod ait: Vult et non vult piger [(Prov. XIII)] ?
Si vult, quomodo ergo non vult?
SALONIUS. Per pigrum, ille designatur qui se non
vult exercere in bonis operibus. Vult ergo regnare
piger cum Deo, et non vult laborare pro Deo. Vult
pervenire ad beatitudinem et tamen non vult praecepta
Christi implere, ut beatitudinem mereatur obtinere.
De hoc enim Jacobus dicit: Vir duplex animo,
inconstans est in omnibus viis suis [(Jac. I)] .