PL 53, col. 978

Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne

VERANUS. De quibus operibus dicit: Anima autem
operantium impinguabitur [(Prov. XIII)] ?
SALONIUS. De illis dicit, qui bona operantur, qui
Domini student implere praecepta; illorum anima impinguabitur
gratia spirituali, et dulcedine regni coelestis.
VERANUS. Quare impinguabitur anima illorum qui bona
operantur?
SALONIUS. Quia post labores vitae praesentis, immarcessibili
mercede remunerabitur.
VERANUS. Quis est nuntius impii de quo dicit: Nuntius impii cadit in malum?
SALONIUS. Nuntius impii, id est angelus diaboli;
Arius fuit et Sabellius, caeterique haeretici angeli Satanae:
isti nimirum ceciderunt in malum, id est aeternae

gehennae tormentum.
VERANUS. Quis est legatus fidelis, de quo sequitur: Legatus fidelis sanitas
[(Prov. XIV)] ?
SALONIUS. Legatus fidelis est unusquisque catholicus
praedicator et doctor qui sibi suisque auditoribus
sanitatem et salutem acquirit aeternam.
VERANUS. Quare dicit: Latebunt mali ante bonos,
et impii ante portas justorum, cum in hac vita magis
boni soleant jacere ante malos, et justi ante portas
iniquorum?
SALONIUS. In novissimo judicio coronatis justis,
impii condemnabuntur, qui eos in praesenti vita affligebant,
et idcirco dicit: Jacebunt mali ante bonos, et
impii ante portas justorum. Attamen quod dicit: Ante
bonos, et ante portas justorum, non ad vicinitatem loci

pertinet, quoniam mali et boni non sibi erunt tunc
vicini; sed pertinet ad visionem bonorum, quoniam
boni semper videbunt tormenta malorum, unde Deo
liberatori suo majores sine fine referant gratias.
VERANUS. Quid est quod ait: Pondus et statera judicia
sunt Domini, et opera ejus omnes lapides saeculi [(Prov. XVI)] ?
Quomodo pondus et statera judicia sunt
Domini?
SALONIUS. Quia Dominus omnia in pondere et mensura,
et numero [(Sap. XI)]
constituit. Pondus et statera
judicia Domini sunt, quia sicut ipse voluit, unicuique
mensuram fidei et gratiam Spiritus sancti distribuit.
VERANUS. Quos appellat lapides saeculi?
SALONIUS. Justos et fortes in fide: omnes enim lapides
saeculi, id est sancti et electi viri, opera sunt

Domini, quia nemo sua virtute, nemo suo merito
electus est a Domino, ut coelesti aedificationi esset
aptus, sed sola gratia et misericordia ipsius.
VERANUS. Quid est quod dicit: Corona senum, filii
filiorum, et gloria filiorum patres eorum [(Prov. XVII)] ?
Si mali sunt filii filiorum, quomodo sunt gloria in hoc
loco?
SALONIUS. Patriarchas vocat et prophetas, quorum
filii sunt sancti apostoli, et filii filiorum successores
apostolorum, videlicet sancti praedicatores. Omnes
enim isti corona senum sunt, id est patriarcharum et
prophetarum; quia digna laude celebrant eos, per
quorum exempla et vaticinia ad cognitionem gratiae
pervenerunt.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.