PL 53, col. 981
Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne
quod emere desiderat, et dicere: Malum est.
malum est; verumtamen si bene emerit, gloriabitur
cum recesserit.
VERANUS. Spiritualiter autem quomodo intelligis?
SALONIUS. Ille veraciter est emptor, qui sibi aeterna
in coelis praemia comparare desiderat. Ipse nimirum
emere studet terrenis coelestia, caducis mansura,
temporalibus aeterna. Talis ergo emptor quidquid
patitur in praesenti malum esse dicit, quia malum esse
intelligit. Attamen quia omnia adversa pro Deo patienter
sustinet, cum secesserit de mundo, tunc gloriabitur,
quia perveniet ad beatitudinem.
VERANUS. Item, quomodo intelligendum est quod
paulo post dicit: Haereditas ad quam festinatur, in
principio, in novissimo benedictione carebit?
SALONIUS. Haereditas haec acquisitio avaritiae potest
intelligi: ergo quicunque per avaritiae nequitiam in
hac vita sibi divitias multiplicare desiderant, necesse
est ut in futuro aeternae haereditatis beatitudinem
amittant. Aliter: Quicunque pro bonis operibus humanam
laudem quaerere desiderant, in principio
quasi ad haereditatem festinant: ideoque, in novissimo
benedictione carebunt, quia nullam remunerationem
percipient a Deo: de talibus enim scriptum
est: Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam [(Matth. VI et X)]
VERANUS. Quid est quod ait: Ruina hominis est devorare
sanctos, et post vota tractare [(Prov. XXVI)] ?
Quid est hoc, devorare sanctos?
SALONIUS. Devorare sanctos est voto se obligare.
Impii autem devorabant sanctos, quando voto se
obligabant ubi persequerentur sanctos, et occiderent
eos, quemadmodum quadraginta viri Judaei, sicut in
Actibus apostolorum loquitur: Devoverunt se non
manducaturos, neque bibituros, donec occiderent Paulum [(Act. XXIII)] .
Et pagani, ut saepe legimus, diis suis
devoverunt sanguinem Christianorum.
VERANUS. Quid est quod ait: Et post vota tractare [(Prov. XX)] ?
SALONIUS. Post vota promissa tractare, est sanctos
persequi et distrahere, et quasi vile mancipium contemnere.
VERANUS. Quomodo ergo ruina est hominis, devorare
sanctos, et post vota tractare?
SALONIUS. Si enim peccatum est alicui homini nocere,
multo magis peccatum est, cum aliquis sanctos
Dei persequitur, aut offendit, aut laedit; et idcirco
ruina est illi qui persequendo sanctos, aeternae damnationis
sibi praeparat interitum.
VERANUS. Quomodo intelligendum est quod ait: Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Dei?
Quare dixit cor regis tantum esse in manu Dei, et
non omnium hominum, cum alibi scriptum sit: In
manu ejus sunt omnes fines terrae [(Psal. XCIV)] , si omnes
fines terrae in potestate Dei sunt, et corda omnium
hominum sunt in manu ejus?
SALONIUS. Regem in hoc loco non illum debemus
intelligere, qui rex est solo nomine, et temporaliter
aliis imperat, sed unumquemque virum sanctum, fidelem