PL 53, col. 982
Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne
atque religiosum Christianum, cujus milites
sunt sacrae virtutes, et ipse vitiorum bella in se bene
vincere novit. Sicut ergo Deus multifariis divisionibus
aquarum, late fines terrarum et aeris implet,
ita cor regis quocunque voluerit, inclinabit, id est
ad quodcunque bonum voluerit, convertet: quoniam
sicut divisiones gratiarum angelis et hominibus juxta
voluntatem suam tribuit, ita corda regum (id est
sanctorum) variis donis replet, et diversis ornat muneribus.
VERANUS. Quid est quod ait: Vir qui erraverit a
via doctrinae in coetu gigantum commorabitur [(Prov.
XXI)] ? Qui sunt isti gigantes, in quorum coetu morabitur
qui erraverit a via doctrinae?
SALONIUS. Gigantes appellavit immundos spiritus,
id est daemones, de quibus beatus Job dicit: Ecce
gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis [(Job. XXVI)] ,
id est daemones et omnes quos ipsi deceperunt,
et qui illis consenserunt, sub poenis torquentur.
VERONUS. Quare daemones appellantur gigantes?
SALONIUS. Quia daemones superbi et elati sunt, et
mali ac fortes, sicut olim fuerunt gigantes. In coetu
ergo istorum gigantum, id est daemonum, commorabuntur
omnes qui erraverunt a via doctrinae, id est a
via veritatis; quia simul cum daemonibus torquebuntur
in poena aeternae damnationis.
VERANUS. Quae est civitas fortium, vel quis est sapiens
de quo dicit: Civitatem fortium ascendit sapiens,
et detraxit robur fiduciae ejus [(Prov. XXI)] ?
SALONIUS. Civitatem appellat mundum; fortes, daemones.
Mundus iste quondam civitas fortium erat,
quia idolorum cultui deditus, daemonibus serviebat,
et fiduciam vitae habebat in cultu eorum qui non
sunt dii, sed opera manuum hominum.
VERANUS. Quis est ergo ille sapiens qui hanc civitatem
fortium ascendit?
SALONIUS. Ille Filius Virginis, Dei virtus, et Dei
sapientia, qui tunc civitatem hanc ascendit, quando
natus in carne, visibilis mundo apparuit. Ipse nimirum
destruxit robur fiduciae ejus, quia subvertit et
abstulit de mundo cultum deorum, in quibus confidebant
gentiles.
VERANUS. Quid est quod ait proverbium: Adolescens
juxta viam suam, etiam cum senuerit non recedet
ab ea [(Prov. XXII)] ? Nunquid non multi recedunt
a via sua mala, quam ambulaverunt in adolescentia?
SALONIUS. Vere plurimi, inspirante divina gratia,
in senectute convertuntur a vitiis quae habuerunt in
adolescentia; nec Salomon hoc fieri posse negat: sed
frequentius hoc contingere solet, ut mores quos homo
discit in adolescentia, non eos mutet in senectute,
attamen non semper ita evenire confirmat: et
idcirco ponit hujuscemodi proverbium, ut omnes
admoneat, quatenus a prima aetate. virtutibus et bonis
operibus studeant insudare, ne forte in senectute
non possint studia bonorum operum discere quae neglexerint
in tenera aetate.