PL 53, col. 987

Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne

sibi, utriusque illuminator est Dominus [(Prov. XXII)] ?
Quis est iste pauper et iste creditor,
qui sibi obviaverunt?
SALONIUS. Pauper est humilis, verbi auditor:
creditor autem est qui pauperi, id est humili auditori,
pecuniam verbi Dei praedicando committit.
VERANUS. Quando pauper et creditor obviant
sibi?
SALONIUS. Quando in unam eamdemque auditor
simul et praedicator divinae pietatis gratiam conveniunt:
unde pulchre sequitur: Utriusque illuminator
est Dominus [(Prov. XXIX)] ; quia sine gratia divinae
pietatis, nec ille potuit praedicare, nec iste credere.
VERANUS. Quid est quod ait: Cum prophetia defecerit,
dissipabitur populus? Quae est haec prophetia,

qua deficiente, populus dissipabitur?
SALONIUS. Prophetia est sacerdotalis eruditio atque
doctrina: ergo cum cessaverit doctrina et eruditio
sacerdotum, populus dissipabitur; quia cum deest
admonitio et increpatio sacerdotum, suae voluntati et
arbitrio relinquitur, et continuo variis peccatis vitiisque
corrumpitur.
VERANUS. Quomodo ignitus clypeus est omnis sermo
Dei: sic enim dicit Salomon: Omnis sermo Dei, ignitus
clypeus est sperantibus in se [(Prov. XXX)] ?
SALONIUS. Omnis sermo divinae auctoritatis, idcirco
ignitus clypeus dicitur, quia corda electorum qui spem
suam in Deo ponunt, et igne claritatis accendit, et
scientia veritatis illuminat, et sordes vitiorum quas
in eis reperit, consumit et purgat, et ab insidiis hostium,

cunctisque defendit adversitatibus.
VERANUS. Quae est sanguisuga, cujus duas dicit esse
filias? sic enim ait: Sanguisugae, duae sunt filiae dicentes:
Affer, et nunquam satiantur.
SALONIUS. Sanguisuga diabolus est qui semper sanguinem
sitit, id est ad peccata homines trahere cupit,
et sitim peccandi incessanter accendit.
VERANUS. Quae sunt illae duae filiae sanguisugae, dicentes? Affer, affer,
et nunquam satiantur?
SALONIUS. Luxuria videlicet et avaritia: istae nimirum
spiritualiter diaboli sitim et ardorem imitantur,
quia sicut nunquam peccando satiatur, sic nec
avaritia nec luxuria. Nam quanto quisque magis luxuriatur
et fornicatur, tanto amplius delectatur. Similiter
quanto quisque sibi divitias accumulat: tanto

magis eas semper augmentare desiderat.
VERANUS. Quare posuit Salomon exemplum stellionis,
dicens: Stellio nutritur manibus, et commoratur
in aedibus regis [(Ibid.)] ?
SALONIUS. Ut pigros et ingenio tardos, ad operandum
et benedicendum provocaret.
VERANUS. Quod genus animalis est stellio?
SALONIUS. Genus lacertae, valde pigrum et colore
vario; unde nomen accepit stellio, quia quasi stellis
(id est guttis) distinctus et variatus est.
VERANUS. Quid ergo significat stellio?
SALONIUS. Illos significat qui tardi sunt ingenio; et
tamen quotidiano studio et diligentia, manibus aeternam
aulam conscendunt; hoc est, quamvis cum magno

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.