PL 53, col. 988

Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne

labore ad notitiam sacrarum Scripturarum perveniunt,
et penetrare valent secreta coelestium mysteriorum.
De talibus scriptum est in Evangelio: Qui
habet dabitur ei, et abundabit [(Matth. XIII)] : quoniam
qui habuerit studium legendi, dabitur ei facultas intelligendi.
VERANUS. Quae sunt illa tria de quibus Salomon
dicit: Tria sunt quae bene gradiuntur, et quartum incedit
feliciter?
SALONIUS. Leo fortissimus bestiarum, qui ad nullius
pavet occursum: gallus succinctus lumbos: et aries,
nec est rex qui resistat ei. Ista sunt quae bene gradiuntur.
VERANUS. Quem significat iste leo?
SALONIUS. Illum de quo scriptum est: Vicit leo de

tribu Juda, etc.
[(Apoc. V)] , Dominum scilicet Jesum
Christum, qui fortissimus bestiarum dicitur, quia quod
infirmum est Dei fortius est hominibus [(I Cor. I)] .
VERANUS. Quod est illud infirmum Dei?
SALONIUS. Infirmum fuit Dei, carnem nostrae mortalitatis
assumere: sed hoc fortius est hominibus quia
ipse homo natus ex Virgine, perfectus exstitit Deus.
VERANUS. Quare iste leo ad nullius pavet occursum?
SALONIUS. Quia peccatum non fecit, nec est inventus
dolus in ore ejus [(I Petr. II)] ; unde ipse dicit in Evangelio: Ecce venit princeps mundi, et in me non invenit
quidquam.
VERANUS. Quid significat gallus succinctus lumbos?

SALONIUS. Sanctos praedicatores.
VERANUS. Quare galli praedicatores dicuntur
SALONIUS. Quia inter praesentis vitae tenebras, verum
mane, hoc est veram lucem, praedicando annuntiant,
gloriam videlicet aeternae beatitudinis.
VERANUS. Quare isti galli succincti lumbos dicuntur?
SALONIUS. Quia sancti praedicatores in membris
suis luxuriam et libidinem restinguunt.
VERANUS. Quid significat aries, cui non est rex qui
resistat?
SALONIUS. Per arietem, sancti designantur confessores
et sacerdotes, qui veluti arietes gregem praecedunt,
quia populum fidelem per exempla sua gradientem
ducunt. Isti nimirum arietes (si spiritualiter

et recte vivant) nullus est rex qui eis resistere valeat;
quia nullus est tam saevus persecutor, qui eorum intentionem
valeat impedire, quia etsi eis mala ingeruntur,
omnia patienter sustinent pro Christo.
VERANUS. Quid est illud quartum quod incedit feliciter?
SALONIUS. Ille qui stultus apparuit postquam erectus
est in sublime.
VERANUS. Quis est ille?
SALONIUS. Antichristus qui revelabitur in sublime:
hoc est in excelsum: qui cum fuerit homo nequissimus,
dignabitur se Filium Dei nominare, et mentietur
se esse Deum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.