PL 53, col. 989

Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne

VERANUS. Elevatus in sublime quomodo stultus apparebit?
SALONIUS. Quia in ipsa elatione et superbia sua,
subito divino gladio percussus interibit.
VERANUS. Quare de illis superioribus, dicit: Tria
sunt quae bene gradiuntur [(Prov. XXX)] : de isto vero, Quartum quod incedit feliciter?
Quare similiter de isto
non dixit: Incedit bene; sed dicit, feliciter?
SALONIUS. Quia omne quod feliciter incedit non
semper bene incedit, neque omne quod incedit bene
semper feliciter.
VERANUS. Quae sunt ergo quae incedunt bene, aut
quae feliciter?
SALONIUS. Illa bene incedunt quae ambulant sancte
et juste; illa incedunt feliciter quae in hac vita habent

prosperitatem suam. Leo, gallus et aries bene gradiuntur,
sed non feliciter, quia et Christus Dei Patris
voluntatem in omnibus complevit, sed multa adversa
et mortem sustinuit: Similiter sancti praedicatores
et confessores divinam student adimplere voluntatem,
sed multas in hac vita sustinent persecutiones. Antichristus
vero non bene incedet, quia superbus contra
Dei voluntatem omnia faciet: Sed incedet feliciter,
quia (quamvis ad breve tempus) in magna erit gloria
et prosperitate.
VERANUS. Quis est ille rex Lamuhel, de quo dicit: Verba Lamuhel regis, visio qua erudivit eum mater
sua?
SALONIUS. Lamuhel, Hebraea lingua dicitur; Latine
interpretatur In quo Deus. Ipse nimirum est Salomon

rex Israel, in quo fuit Deus; quia nisi Deus in eo
mansisset, tot et tanta divina mysteria nec intelligere
nec scribere potuisset.
VERANUS. Quae fuit mater ejus quae erudivit eum et
docuit visionem?
SALONIUS. Secundum litteram potest intelligi carnalis
ejus mater Bersabea regina, quae prudenter illum
docuit; sed mater in hoc loco nulla melius intelligitur
quam spiritualis et divina gratia, quae illum
in corde invisibiliter erudivit, et docuit intellectum
sapientiae, quam ipse foris hominibus et praedicavit
et scripsit.
VERANUS. Quae est mulier illa fortis de qua dicit: Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus
pretium ejus?

SALONIUS. Mulier fortis appellatur sancta Ecclesia
catholica; quae ideo mulier dicitur, quia Deo spirituales
generat filios ex aqua et Spiritu sancto. Fortis
ideo dicitur, quia cuncta saeculi hujus adversa simul
et prospera, propter fidem et amorem sui Conditoris
ac Redemptoris contemnit et despicit.
VERANUS. Quare dixit Salomon: Mulierem fortem
quis inveniet?
SALONIUS. Quia per Spiritum sanctum cognovit
quomodo nullus prophetarum, nullus omnino electorum
sufficeret ad redemptionem humani generis, nisi
solus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus,
ideoque ait: Mulierem fortem quis inveniet. subauditur nisi Christus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.