PL 53, col. 990
Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne
VERANUS. Quare mox addidit: Procul et de ultimis
finibus pretium ejus?
SALONIUS. Ut ostenderet quia non suo tempore,
sed longe post eum, nec similis illi venturus erat
Christus, id est homo purus a peccatorum sordibus;
sed in fine saeculorum descensurus erat de coelis filius,
qui natus ex Virgine, perfectus esset Deus et homo:
et hoc est quod ait procul, id est longe post. Significat
autem tempus quod fuit a diebus Salomonis usque
ad partum Virginis. De ultimis vero finibus dicit quia a summo coelo egressio ejus?
VERANUS. Quod pretium dedit Dominus pro hac
muliere?
SALONIUS. Semetipsum, sicut dicit Apostolus: Qui
dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem
et hostiam in odorem suavitatis [(Ephes. V)] .
VERANUS. Mulier fortis quomodo facta est quasi
navis institoris? sic enim dicit Salomon: Facta est
quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
SALONIUS. Institor dicitur negotiator, propterea
quod semper instat ut acquirat et multiplicet merces
et lucra sua. Navis ergo institoris onusta diversis
mercimoniis, quae in sua patria magis abundant, per
mare pergit ad loca peregrina, ut illic venditis omnibus
illis quae attulit, cariora domum reportet. Sic
ergo mulier fortis, id est sancta Ecclesia, semper
desiderat onerari virtutum divitiis, et abundare bonis
operibus navigans per mare saeculi hujus, ut per ea
mereatur, id est acquirat majora, id est divinae gratiae
dona.
VERANUS. Quis est hujus navis instructor
SALONIUS. Dominus Jesus Christus qui dedit pretium
sanguinis sui, et redemit Ecclesiam. Sancta ergo
Ecclesia ad exemplum instructoris, hoc est, Domini
ac Redemptoris sui, semper sibi multiplicare laborat
virtutum atque bonorum operum lucra, ut per ea mereatur
majora acquirere, id est, aeternae beatitudinis
praemia: et hoc est quod ait: De longe portans panem
suum; quia in omnibus bonis quae temporaliter agit
solam tantum vini panisque satietatem desiderat,
quia aeternam solummodo retributionem exspectat.
VERANUS. Quid est dicere: Sindonem fecit et vendidit,
et cingulum tradidit Chananaeo [(Prov. XXXI)] ?
SALONIUS. Sindonem fecit Ecclesia et vendidit, quia
fidem quam credendo texuerat, loquendo dedit; ac
ab infidelibus fidem rectae conversationis accepit:
quare et Chananoeo cingulum tradidit, quia per vigorem
demonstratae justitiae, fluxa opera gentilitatis
astrinxit, unde hoc quod percipitur, vivendo teneatur.
VERANUS. Quid est quod ait: Stragulatam vestem
fecit sibi, byssus et purpura indumentum ejus? Quae
est stragulata vestis?
SALONIUS. Stragulata vestis est quae variata textura
firmissima fieri solet.
VERANUS. Quid ergo significatur per stragulatam
vestem?
SALONIUS. Fortia opera sanctae Ecclesiae, et diversa
virtutum ornamenta de quibus propheta dicit: Astitit