PL 53, col. 991
Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne
regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata
varietate [(Psal. XLIV)] .
VERANUS. Byssus et purpura quomodo indumentum
ejus mulieris, id est sanctae Ecclesiae est?
SALONIUS. Byssus est genus lini candidissimi: unde
pulchre per byssum designatur corporis castitas, et
sanctae conversationis puritas; per purpuram vero,
sanguinis effusio designatur. Fortis ergo mulier, id
est sancta Ecclesia, induit se bysso Dei, id est servat
corporis castitatem, et sanctae conversationis rutilat
nitore. Induit et se purpura, quando in eo sancti
martyres pro Christi nomine sanguinem fundunt.
VERANUS. Si byssus et purpura indumentum est
sanctae Ecclesiae, cur ergo dicit in sequentibus: Fortitudo
et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissima
[(Prov. XXXI)] ?
SALONIUS. Nulla est contrarietas, quia fortitudo refertur
ad purpuram, decor vero ad byssi candorem.
Est ergo fortitudo indumentum Ecclesiae sanctae, quia
propter fidem Christi et justitiam, patienter sustinet
malorum hominum improbitatem et persecutionem.
Est et decor indumentum ejus, quia operatur justitiam,
et se virtutum gratia ornat.
VERANUS. Quare autem dicit: Ridebit in die novissimo,
cum Dominus dicat in Evangelio: Vae vobis qui
ridetis, quia lugebitis et flebitis [(Luc. VI)] ?
SALONIUS. In Scripturis sacris, risus gaudium significare
solet: unde Dominus in Evangelio: Beati qui nunc
fletis, quia ridebitis, id est, gaudebitis. Et B. Job dicit: Os autem veracium replebitur risu,
id est gaudio. Mulier
ergo fortis, id est sancta Ecclesia, ridebit in die novissimo,
id est gaudebit in retributione regni coelestis.
VERANUS. Qui sunt filii mulieris qui eam beatissimam
praedicaverunt? aut quis est vir ejus, qui laudavit
eam? Sic enim dicit: Surrexerunt filii ejus, et
beatissimam praedicaverunt filii ejus, et vir ejus laudavit
eam [(Prov. XXXI)] .
SALONIUS. Filii hujus mulieris, id est sanctae Ecclesiae,
sunt omnes electi: vir ejus Dominus est
Jesus Christus. Surgent enim filii Ecclesiae, videlicet
omnes electi, de pulvere terrae in novissimo
die judicii, et immortalitatis gloria decorati, matrem
suam beatissimam praedicabunt, id est laudabunt sanctam
Ecclesiam, quae illos genuit Deo, ex aqua et
Spiritu sancto. Surget et vir ejus, Dominus videlicet
Jesus Christus, cum in die judicii manifestus apparuerit
in potentia divinitatis, et laudabit eam dicens
in judicio: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum
vobis regnum ab initio mundi: Esurivi, et dedistis
mihi manducare [(Matth. XXV)] , etc.
VERANUS. Cur ergo posuit praeteritum, dicens: Surrexerunt?
debuit enim dicere, surgent.
SALONIUS. Quod ergo Salomon futurum noverat,
certissimum tenebat: et ideo more prophetico, praeteritum
posuit pro futuro.
VERANUS. De quibus dicit quod sequitur: Multae
filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas [(Prov. XXXI)] .