PL 54, col. 161

Sermones (Leo I), J. P. Migne

In inglese: Sermons 9

caderet, deinde invidus ut noceret, quia in veritate
non stetit [(Joan. VIII, 44)]
, totam vim suam in mendacio
collocavit, omniaque deceptionum genera de
hoc venenatissimo artis suae fonte produxit: ut ab
illo bono, quod ipse propria elatione perdiderat,
spem humanae devotionis excluderet, eosque in consortium
damnationis suae traheret, ad quorum ipse
reconciliationem pertinere non posset. Quisquis
igitur hominum quibuslibet impietatibus Deum laesit,
hujus fraude traductus, hujus est nequitia depravatus.
Facile enim in omnia flagitia impulit, quos religione
decepit. Sciens autem Deum non solum verbis,
sed etiam factis negari, multis quibus auferre
non potuit fidem, sustulit charitatem; et agro cordis
ipsorum avaritiae radicibus occupato, spoliavit fructu

operum quos non privavit confessione labiorum.
CAP. II.
Propter has ergo, dilectissimi, versutias
hostis antiqui, scire nos voluit ineffabilis benignitas
Christi, quid in die retributionis de universitate
hominum esset decernendum, ut dum in hoc
tempore legitimorum remediorum medicina praebetur,
dum elisis reparatio non negatur, et qui diu
fuerunt steriles, possunt tandem esse fecundi, praeveniatur
disposita censura justitiae, et numquam a
cordis oculis divinae discretionis imago discedat.
Veniet enim in majestatis suae gloria Dominus, sicut
ipse praedixit [(Matth. XXV, 31)] , aderitque cum eo
radians in splendoribus suis innumerabilis angelicarum

multitudo legionum. Congregabuntur ante thronum
potentiae ejus omnium gentium populi; et quidquid
hominum universis saeculis toto orbe terrarum
progenitum est, in conspectu judicantis astabit. Separabuntur
ab injustis justi, a nocentibus innocentes;
et cum praeparatum sibi regnum, recensitis misericordiae
operibus, filii pietatis acceperint, exprobrabitur
duritia sterilitatis injustis; et nihil habentes sinistri
commune cum dextris, in ignem ad diaboli et
angelorum ejus tormenta dispositum, omnipotentis
judicis damnatione mittentur, cum illo habituri poenae
communionem, cujus elegerunt facere voluntatem.
Quis igitur istam 32 sortem aeternorum cruciatuum
non pavescat? Quis mala numquam finienda

non timeat? Sed cum ideo denuntiata sit severitas,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.