PL 54, col. 162
Sermones (Leo I), J. P. Migne
In inglese: Sermons 9
ut misericordia quaereretur, in diebus praesentibus
cum misericordiae est largitate vivendum, ut homini
post periculosam negligentiam, ad pietatis opera revertenti,
possibile sit ab hac sententia liberari. Hoc
enim agit potentia judicis, hoc gratia Servatoris,
ut relinquat impius vias suas, et ab iniquitatis suae
consuetudine peccator abscedat. Misereantur pauperum,
qui sibi volunt parcere Christum. Faciles sint
in alimenta miserorum, qui cupiunt ad societatem
pervenire felicium. Non sit vilis homini homo, nec
in quoquam despiciatur illa natura, quam rerum conditor
suam fecit. Cui enim laborantium licet negare
quod Christus sibi profitetur impendi? Juvatur conservus,
et gratiam refert Dominus. Cibus egeni,
regni coelestis est pretium; et largitor temporalium
haeres efficitur aeternorum. Unde autem exigua ista
impendia tanta aestimari taxatione meruerunt, nisi
quia pondera operum charitatis lance pensantur, et
cum amatur ab homine quod Deus diligit, merito in
ejus ascenditur regnum, in cujus transitur affectum?
CAP. III.
Ad horum ergo operum, dilectissimi,
piam curam dies nos apostolicae institutionis invitat,
in quo sanctarum collationum prima collectio est
prudenter a Patribus et utiliter ordinata: ut quia in
hoc tempore gentilis quondam populus superstitiosius
daemonibus serviebat, contra profanas hostias
impiorum, sacratissima nostrarum eleemosynarum
celebraretur oblatio. Quod quia incrementis Ecclesiae
fructuosissimum fuit, placuit esse perpetuum.
Unde hortamur sanctitatem vestram ut per Ecclesias
regionum vestrarum quarta feria de facultatibus
vestris, quantum suadet possibilitas et voluntas, ad
expensas misericordiae conferatis, ut possitis illam
beatitudinem promereri, in qua sine fine gaudebit qui intelligit super egenum et pauperem
[(Ps. XL, 1)]
.
Ad quem intelligendum, dilectissimi, sollicita benignitate
vigilandum est, ut quem modestia tegit, et
verecundia praepedit, invenire possimus. Sunt
enim 33 qui palam poscere ea quibus indigent erubescunt;
et malunt miseria tacitae egestatis affligi
quam publica petitione confundi. Intelligendi ergo
isti sunt, et ab occulta necessitate sublevandi, ut
hoc ipso amplius gaudeant, cum et paupertati eorum
consultum fuerit, et pudori. Recte autem in egeno