PL 54, col. 313

Sermones (Leo I), J. P. Migne

et praevaricationis pacta dirumpit. Ipsum
audite, qui viam aperit ad coelum, et per crucis supplicium
gradus vobis ascensionis parat ad regnum.
Quid trepidatis redimi? quid pavetis saucii liberari?
Fiat quod me volente vult Christus. Abjicite carnalem
formidinem, et fideli vos armate constantia:
indignum est enim, ut in Salvatoris passione timeatis,
quod ipsius munere nec in vestro fine metuetis.
CAP. VIII.
Haec, dilectissimi, non ad illorum
tantum utilitatem dicta sunt, qui ea propriis auribus
audierunt, sed in illis tribus apostolis universa Ecclesia
didicit quidquid eorum et aspectus vidit et auditus
accepit. Confirmetur ergo secundum praedicationem
sacratissimi Evangelii omnium fides, et nemo
de Christi cruce, per quam mundus redemptus est,

erubescat. Nec ideo quisquam aut pati pro justitia
timeat, aut de promissorum retributione diffidat,
quia per laborem ad requiem, et per mortem transitur
ad vitam: cum omnem humilitatis nostrae infirmitatem
ille susceperit, in quo si in confessione et
in dilectione ipsius permaneamus, et quod vicit
vincimus, et quod promisit accipimus. Quia sive ad
facienda mandata, sive ad toleranda adversa, praemissa
Patris vox debet semper auribus nostris insonare
dicentis: Hic est Filius meus dilectus, in quo
mihi bene complacui: ipsum audite: qui vivit et
regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum.
Amen.
198 SERMO LII[ Al. L] De Passione Domini I. Habitus dominico die.

SYNOPSIS.
I.
Per solam Verbi incarnationem salutem
homini contingere, cujus fides etiam in veteri Testamento
et ante legem necessaria. --II. Per Verbi
potentiam et carnis humilitatem, salutem pari. --
III. Non spernendam ejus crucem et abjectionem,
qui unico verbo in passione prostravit satellites. --
IV. Ultro se Christum tradidisse morti, qui et Petri
zelum repressit, et servi aurem restituit. --V. Morte
Christi nos liberari, Judaeos et Judam accusari; qui
tamen etiam potuissent illa redimi.
CAP. I.
Sacramentum, dilectissimi, Dominicae
passionis, quam Dominus Jesus, Dei Filius, pro humani
generis salute suscepit, et sicut promisit, omnia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.