PL 54, col. 314

Sermones (Leo I), J. P. Migne

ad se exaltatus attraxit, tam plane ac lucide evangelicus
sermo reseravit, ut religiosis et piis cordibus
non aliud sit audisse quae lecta sunt, quam vidisse
quae gesta sunt. Unde cum indubitabilem obtineat auctoritatem
sacra narratio, annitendum nobis est,
auxiliante Domino, ut perspicuum habeat intelligentia,
quod notum fecit historia. Post illam namque
humanae praevaricationis primam et universalem ruinam,
ex qua per unum hominem peccatum introivit in
hunc mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes
homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt [(Rom.
V, 12)]
; nemo tetram diaboli dominationem, nemo
vincula dirae captivitatis evaderet; nec cuiquam aut
reconciliatio ad veniam, aut reditus pateret ad vitam,
nisi coaeternus et coaequalis Patri Deo Filius Dei

etiam hominis filius esse dignaretur, veniens quaerere
et salvare quod perierat [(Luc. XIX, 10)]
: ut sicut
per Adam mors, ita per Dominum nostrum Jesum
Christum esset resurrectio 199 mortuorum [(I Cor.
XV, 22)] . Non enim quia secundum inscrutabile propositum
sapientiae Dei novissimis diebus Verbum
caro factum est [(Joan. I, 14)]
, ideo salutiferae Virginis
partus, extremi tantum temporis generationibus profuit,
et non se etiam in praeteritas refudit aetates.
Omnis prorsus antiquitas colentium Deum verum,
omnis numerus apud saecula priora sanctorum, in
hac fide vixit et placuit; et neque patriarchis, neque
prophetis, neque cuiquam omnino sanctorum, nisi in
redemptione Domini nostri Jesu Christi salus et justificatio
fuit: quae sicut exspectabatur multis prophetarum

oraculis signisque promissa, ita est etiam
ipso munere atque opere praesentata.
CAP. II.
Unde nunc, dilectissimi, in toto ordine
dominicae passionis, non ita infirmitatem consideremus
humanam, ut arbitremur illic potentiam defuisse
divinam: neque illam ita coaeternam et aequalem
Patri formam Unigeniti cogitemus, ut putemus non
fuisse vera quae Deo videntur indigna. Prorsus utraque
natura, unus est Christus: nec Verbum ibi ab
homine disjunctum, nec homo est dissociatus a
Verbo. Non est fastidita humilitas, quia nec imminuta
majestas. Nihil nocuit naturae inviolabili,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.