PL 54, col. 463

Sermones (Leo I), J. P. Migne

In inglese: Sermons 95

paupertatis, 369 addidit Dominus, dicens: Beati
qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur [(Matth. V, 5)]
.
Luctus hic, dilectissimi, cui consolatio aeterna promittitur,
non est cum mundi hujus afflictione communis;
nec beatum quemquam faciunt ista lamenta
quae totius humani generis deploratione funduntur.
Alia ratio est sanctorum gemituum, alia beatarum
causa lacrymarum. RELIGIOSA tristitia aut alienum
peccatum luget aut proprium; nec de hoc dolet quod
divina justitia agitur, sed de eo moeret quod humana
iniquitate committitur; ubi magis plangendus est
faciens maligna quam patiens, quia injustum malitia
sua demergit ad poenam, justum autem tolerantia
ducit ad gloriam.
CAP. V.
Deinde ait Dominus: Beati mites, quoniam

ipsi haereditate possidebunt terram [(Matth. V, 4)]
.
Mitibus atque mansuetis, humilibus ac modestis, et
ad omnium injuriarum tolerantiam praeparatis possidenda
terra promittitur. Nec parva aestimanda est
haec aut vilis haereditas, tamquam a coelesti habitatione
discreta sit, cum regnum coelorum non alii
intelligantur intrare. Terra ergo promissa mitibus,
et in possessionem danda mansuetis, caro sanctorum
est, quae ob humilitatis meritum felici resurrectione
mutabitur et immortalitatis gloria vestietur, in nullo
jam spiritui futura contraria, et cum voluntate animi
perfectae unitatis habitura consensum. Tunc enim
exterior homo interioris hominis erit quieta et intemerata
possessio; tunc mens videndo Deo intenta
nullis corporeae infirmitatis impedietur obstaculis,

nec jam dici necesse erit: Corpus quod corrumpitur
aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum
multa cogitantem [(Sap. IX, 15)]
: quoniam habitatori
suo non reluctabitur terra, nec immoderatum
aliquid contra imperium sui rectoris audebit. Possidebunt
enim illam mites 370 pace perpetua, et nihil
umquam de eorum jure minuetur, cum corruptibile
hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.