PL 54, col. 462
Sermones (Leo I), J. P. Migne
In inglese: Sermons 95
facultatum. Dubitari autem non potest quod
humilitatis istius bonum facilius pauperes quam divites
assequantur: dum et illis in tenuitate amica est
mansuetudo, et istis in divitiis familiaris elatio. Verumtamen
et in plerisque divitibus invenitur hic animus
qui abundantia sua 368 non ad tumorem superbiae,
sed ad opera benignitatis utatur, idque pro
lucris maximis numeret quod ad relevandam miseriam
alieni laboris impenderit. Omni generi atque
ordini hominum datur in hac virtute consortium,
quia possunt esse proposito pares, et impares censu;
nec interest quantum sint in facultate terrena dissimiles,
qui in spiritalibus bonis inveniuntur aequales.
Beata igitur illa paupertas, quae rerum temporalium
amore non capitur, nec mundi opibus augeri appetit,
sed coelestibus bonis ditescere concupiscit.
CAP. III.
Hujus nobis magnanimae paupertatis
exemplum primi post Dominum apostoli praebuerunt,
qui omnia sua sine differentia relinquentes,
ad vocem coelestis magistri, a captura piscium in
piscatores hominum alacri conversione mutati sunt [(Matth. IV, 19)] ,
et multos sui similes fidei suae imitatione
fecerunt, quando illis primitivis Ecclesiae
filiis unum cor omnium et anima erat una credentium [(Act. IV, 32)] ;
qui universis suis rebus possessionibusque
distractis, per devotissimam paupertatem
bonis ditabantur aeternis, et ex apostolica praedicatione
gaudebant nihil habere de mundo, et omnia
possidere cum Christo. Hinc beatus Petrus apostolus,
cum ascendens in templum a claudo eleemosyna
posceretur, Argentum, inquit, et aurum non est
mihi, quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine
Jesu Christi Nazareni surge et ambula [(Act. III, 6)]
.
Quid hac humilitate sublimius? quid hac paupertate
locupletius? Non habet praesidia pecuniae, sed habet
dona naturae. Quem debilem edidit mater ex utero,
sanum fecit Petrus ex verbo; et qui imaginem Caesaris
in nummo non dedit, imaginem Christi in homine
reformavit. Hujus autem thesauri opibus non solum
ille adjutus est cui gressus est redditus, sed etiam
quinque millia virorum, qui tunc ad exhortationem
Apostoli ob ejusdem curationis miraculum crediderunt [(Act. IV, 4)] .
Et ille pauper qui non habebat quod
petenti daret, tantam dedit divinae gratiae largitatem,
ut quemadmodum unum hominem redintegrarat in
pedibus, sic tot millia credentium sanaret in cordibus,
faceretque eos in Christo alacres, quos in Judaica
perfidia invenerat claudicantes.
CAP. IV.
Post praedicationem hujus felicissimae