PL 54, col. 461

Sermones (Leo I), J. P. Migne

In inglese: Sermons 95

esse, ut Deus videatur. --IX. Quaenam sit vera pax
quae hominem Dei fitium efficit.
CAP. I.
Praedicante, dilectissimi, Domino nostro
Jesu Christo Evangelium regni, et diversos per
totam Galilaeam curante languores, in omnem se Syriam
virtutum ejus fama diffuderat; et multae ex universa
Judaea turbae ad coelestem medicum confluebant.
Quia enim tarda est humanae ignorantiae fides
ad credenda quae non videt, et speranda quae nescit,
oportebat divina eruditione firmandos corporeis beneficiis
et visibilibus miraculis incitari: ut cujus tam
benignam experiebantur potentiam, 367 non ambigerent
salutarem esse doctrinam. Ut ergo exteriores
medelas Dominus ad remedia interiora transferret,
et post sanitates corporum curationes operaretur

animarum, segregatus a circumstantibus turbis, secessum
vicini montis ascendit, advocatis apostolis,
quos sublimioribus institutis ab edito mysticae, sedis
imbueret, ex ipsa loci atque operis qualitate significans
se esse qui Mosen quondam suo fuisset dignatus
alloquio: illic quidem terribiliore justitia, hic autem
sacratiore clementia, ut impleretur quod fuerat,
propheta Jeremia dicente, promissum: Ecce dies
veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum
Israel et super domum Juda testamentum novum. Post
dies illos, dicit Dominus, dabo leges meas in sensu ipsorum,
et in corde ipsorum scribam eas [(Jerem. XXXI, 31;
Hebr. VIII, 8)]
. Qui ergo locutus fuerat Mosi locutus
est et apostolis, et in cordibus discipulorum velox
scribentis Verbi manus novi Testamenti decreta condebat;

nulla ut quondam circumfusa nubium crassitudine,
neque per terribiles sonos atque fulgores populo
ab accessu montis absterrito, sed patente ad
aures circumstantium tranquillitate colloquii: ut per
gratiae lenitatem removeretur legis asperitas, et spiritus
adoptionis auferret formidinem servitutis.
CAP. II.
Qualis igitur doctrina sit Christi sacrae
ipsius sententiae protestantur: ut qui ad aeternam
beatitudinem pervenire desiderant, gradus felicissimae
ascensionis agnoscant. Beati, inquit, pauperes
spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [(Matth.
V, 3)]
. De quibus pauperibus Veritas loqueretur
forte esset ambiguum, si dicens, Beati pauperes, nihil
adderet de intelligenda pauperum qualitate; et
sufficere videretur ad promerendum regnum coelorum

ea sola inopia quam multi sub gravi et dura necessitate
patiuntur. Sed cum dicit, Beati pauperes spiritu,
ostendit eis regnum coelorum tribuendum quos
humilitas commendat animorum magis quam indigentia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.