PL 54, col. 460

Sermones (Leo I), J. P. Migne

In inglese: Sermons 95

ut peccatum, quod fragilitate carnis et cupiditatum
pollutione contrahitur, jejuniis atque eleemosynis
deleatur.
CAP. IV.
Esuriamus paululum, dilectissimi, et
aliquantulum quod juvandis possit prodesse pauperibus,
nostrae consuetudini subtrahamus. Delectetur
conscientia benignorum fructibus largitatis; et cum
gaudio tribuens, quo es laetificandus, accipies. Dilectio
proximi dilectio Dei est, qui plenitudinem legis
et prophetarum in hac geminae charitatis unitate
constituit [(Matth. XXII, 40)] ; ut nemo ambigeret Deo
se offerre quod homini contulisset, dicente Domino
Salvatore, cum de alendis juvandisque pauperibus
loqueretur: Quod uni eorum fecistis, mihi fecistis [(Matth. XXV, 40)]
.
Quarta igitur et sexta feria jejunemus;

sabbato vero apud beatum Petrum apostolum
vigilias celebremus, cujus nos meritis et orationibus
credimus adjuvandos, ut misericordi Deo jejunio
nostro et devotione placeamus, per Dominum nostrum
Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu
sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum.
Amen.
366 SERMO XCV, Sive homilia de gradibus ascensionis ad beatitudinem. De eo quod scriptum est: Videns Jesus turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, etc. [( Matth. V, 1 seqq. )] .
SYNOPSIS.
I.
Christum per exteriores medelas animos
ad interiores praeparasse, quae per lenitatem gratiae

fiunt. --II. Humilitatem, quae omnium esse potest,
primum esse gradum ad beatitudinem. --III. Ditissimam
potentissimamque apostolorum, Petrique in
primis fuisse paupertatem. --IV. Quis luctus iter ad
beatitudinem? --V. Quaenam terra mitibus promissa? --VI. Sitim justitiae aliud nihil esse quam
Dei amorem. --VII. Misericordia hominem Deo
similem effici. --VIII. Cordis oculum mundandum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.