PL 54, col. 694
Epistolae (Leo I), J. P. Migne
et adversus veritatem verbi Dei, malarum doctrinarum
adulterio, zizaniae semina jaciuntur. Loquarne
ergo, an taceam, nescio, quia utrumque formido.
Sed ne forte sanctitas vestra, quae mala, quantaeque
blasphemiae apocryphis libris, quos hi nostri vernaculi
haeretici ad vicem sanctorum Evangeliorum legunt,
continentur, ignoret, maximi facinoris reum
me esse credo, si taceam. Itaque haec non adhortatio
auctoritatis alicujus est, sed potius suggestionis instructio.
CAP. IV.
Primum ergo est ut illa patefaciam
quae in plurimorum fide, vel magis perfidia, esse cognovi:
quae cum a multis publico pene magisterio
doceantur, si catholicorum aliquis paulo constantius,
destructionis causa, assertioni resistat, continuo inficias,
eunt, et perfidiam perfidia occulunt. Quod ne
ultra jam faciant, et apocryphis scripturis, quas canonicis
libris, veluti secretas et arcanas, praeferunt,
et quas maxima veneratione suscipiunt, et ex his
quas legunt traditionibus, dictisque auctorum suorum,
ea quae in ipsis arguuntur vera esse docentes;
aliqua autem ex his quae in istorum doctrina sunt, in
illis quos legere potui apocryphis codicibus non tenentur.
Quare unde prolata sint nescio, nisi forte ubi
scriptum est per cavillationes illas, per quas loqui
sanctos apostolos mentiuntur, aliquid interius indicatur.
quod disputandum sit potius quam legendum,
aut forsitan sint libri alii qui occultius secretiusque
serventur, solis, ut ipsi aiunt, perfectis patentes.
CAP. V.
Illud autem specialiter in illis actibus
qui S. Thomae dicuntur, prae caeteris notandum atque
exsecrandum est, quod dicit eum non baptizare per
aquam, sicut habet Dominica 714 praedicatio, sed
per oleum solum: quod quidem isti nostri non recipiunt [Forte leg. incipiunt],
sed Manichaei sequuntur.
Quae haeresis, quae eisdem libris utitur, et eadem
dogmata, et his deteriora sectatur, ita exsecrabilis
universis per omnes terras, ad primam professionis
suae confessionem, nec discussa, damnetur oportet,
per cujus auctores vel per maximum principem Manem
ac discipulos ejus, libros omnes apocryphos vel
compositos, vel infectos esse, manifestum est: specialiter
autem Actus illos qui vocantur S. Andreae;
vel illos qui appellantur S. Joannis, quos sacrilego
Leucius ore conscripsit; vel illos qui dicuntur S. Thomae,
et his similia: ex quibus Manichaei et Priscillianistae,
vel quaecumque illis est secta germana,
omnem haeresim suam confirmare nituntur; et maxime
ex blasphemissimo illo libro, qui vocatur Memoria
Apostolorum, in quo ad magnam perversitatis suae
auctoritatem doctrinam Domini mentiuntur, qui totam
destruit legem veteris Testamenti, et omnia quae
S. Moysi de diversis creaturae factorisque divinitus
revelata sunt; praeter reliquas ejusdem libri blasphemias,
quas referre pertaesum est.
CAP. VI.
Ut autem mirabilia illa, atque virtutes,
quae in apocryphis scripta sunt, sanctorum apostolorum
vel esse, vel potuisse esse, non dubium est;
ita disputationes, assertionesque illas sensuum malignorum