PL 54, col. 693

Epistolae (Leo I), J. P. Migne

Sanctis ac beatissimis, et omni veneratione colendis,
IDACIO et CEPONIO episcopis, TURRIBIUS.
CAP. I.
Molesta semper est et injucunda peretrinatio,
quam afficiunt [Al. efficiunt] duri labores, et
acrymabiles necessitatum curae. Habet tamen aliquid
adjumenti [Al. instrumenti], cum adeundo incognita,
vel ignorata discendo, quodam profectu mentis augemur;
plerumque 712 ea, quae apud nos optima videbantur,
prava esse atque deterrima, reddita nobis
meliorum ratione, noscentes. Quod mihi usu venit,
qui diversas provincias adeundo, in omnibus Ecclesiis
quae in unitatis communione consistunt, condemnatis

omnibus errorum sectis, reperi unum atque
eumdem catholicae fidei sensum teneri ex purissimo
veritatis fonte venientem: qui in nulla divortia multitidis
rivulis scissus camporum plana in coenosas
voragines solvat, quae rectum fidei iter impediant.
Eos vero, quos pravorum dogmatum virus infecerit,
aut correctos piae parentis gremio reformari compellit,
aut pertinaciter contumaces, veluti abortivos
partus ac non legitimam sobolem ex consortio sanctae
haereditatis expellit.
CAP. II.
Quapropter mihi post longas annorum
metas ad patriam reverso, satis durum videtur, quod
ex illis traditionibus, quas olim catholica damnavit
Ecclesia, quasque jamdudum abolitas esse credebam,
nihil penitus imminutum esse reperio. Immo

etiam pro uniuscujusque studio et voluntate prava
dogmata, velut quibusdam hydrinis capitibus pullulare
cognosco: cum alii veteri errori blasphemiarum
suarum augmenta contulerint, alii integrum eum
usque adhuc 713 retentent; alii vero, quos ex parte
aliqua ad respectum sui contemplatio veritatis
adduxit, ex illius sensibus retinendo nonnulla, reliquis
vinculentur. Quod quidem per mala temporis
nostri, synodorum conventibus decretisque cessantibus,
liberius crevit; et impiissime, quod est cunctis
deterius, ad unum altare diversis fidei sensibus convenitur.
CAP. III.
Haec ego ut loqui audeam, piae potius
erga patriam charitatis quam temerariae praesumptionis
esse confiteor. Nam alias plenus omnium peccatorum,

et magnorum criminum reus, quo ausu haec
ad vos scriberem, memor Dominicae vocis, quae dicit: In alieno oculo festucam vides, in tuo trabem non
respicis
[(Matth. VII, 3)]
? Deinde conscius ejus sententiae,
quae admonuit dicens: Peccatori dixit Deus:
Quare praedicas justitias meas, et assumis testamentum
meum p tuum [(Ps. XLIX, 16)]
? Sed iterum
illud aspicio quod infra scriptum est: Furem videbas,
et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam
ponebas [(Ibid., 18)]
. Neque enim illa sola sunt furta,
quae alienorum direptione committuntur; vel sola
illa adulteria, quae violatis maritalis tori affectibus
perpetramus: sed et, subtractis quae vera sunt, furum
catholicae fidei perversi dogmatis facit assertio,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.