PL 54, col. 733

Epistolae (Leo I), J. P. Migne

asserat obtulisse, nec tamen fuisse susceptum:
qua ratione compulsus sit, ut contestatorios libellos
in Constantinopolitana urbe proponeret. Quibus
rebus intercedentibus, nondum agnoscimus qua justitia
a communione Ecclesiae fuerit separatus. Sed respicientes
ad causam, facti tui nosse volumus rationem,
et usque ad nostram notitiam cuncta deferri:
quoniam nos, qui sacerdotum Domini matura volumus
esse judicia, nihil possumus, incognitis rebus,
in cujusquam partis praejudicium definire, priusquam
universa, quae gesta sunt, veraciter audiamus.
765 CAP. II.
Et ideo fraternitas tua per idoneam
maxime aptamque personam plenissima nobis

relatione significet, quid contra antiquam fidem novitatis
emerserit, quod severiori sententia dignum fuerit
vindicari. Nam et ecclesiastica moderatio et religiosa
piissimi principis fides multam nobis sollicitudinem
Christianae pacis indicunt: ut amputatis
dissensionibus, fides catholica inviolata servetur, et
his qui prava defendunt, ab errore revocatis, nostra
auctoritate, quorum fides probata fuerit, muniantur.
Nec aliqua poterit ex hac parte difficultas afferri,
cum memoratus presbyter libello proprio sit professus
paratum se esse ad corrigendum, si quid in se inventum
fuerit quod reprehensione sit dignum. DECET
ENIM in talibus causis hoc maxime provideri, ut sine
strepitu concertationum et custodiatur charitas, et

veritas defendatur. Et ideo quia dilectio tua de

tanta causa nos videt necessario esse sollicitos, quam
plenissime et lucide universa nobis, quod ante facere
debuit, indicare festinet: ne inter assertiones partium
aliqua ambiguitate fallamur, et dissensio quae
in suis initiis abolenda est nutriatur: cum in corde
nostro ea observantia, Deo inspirante, permaneat,
ne constitutiones venerabilium Patrum divinitus roboratae,
et ad soliditatem fidei pertinentes, prava
cujusquam interpretatione violentur. Deus te incolumem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.