PL 54, col. 879

Epistolae (Leo I), J. P. Migne

In inglese: Letters 65

mansuetudo significavit. Tuae vero dulcedini hoc solum
approbavimus intimandum, quia memoratus
Flavianus sacro judicio ab humanis rebus ablatus
est, quatenus totius dubietatis contentio a sacris removeretur
Ecclesiis; et nihil ulterius post haec
definire possibile est, cum jam ista semel decisa sint.
991 Δεσποίνῃ τῇ ἐμῇ Εὐδοξία τῇ προσκυνητῇ βασιλίδι,
Θεοδόσιος.

SYNOPSIS.
I.
Praemissis nonnullis de Ravennii electione
ac moribus, antiqua Ecclesiae Arelatensis
privilegia a Leone redintegrari postulant. --II. Eadem ex variis hujus Ecclesiae praerogativis confirmant,
ac praesertim ex S. Trophimi in Gallias
adventu.
--III. Civilia Arelatensium jura ac privilegia

imperatorum commemorant, --IV. Variis
officiorum testimoniis Leonem demulcent.
CAP. I.
Memores quantum honoris et reverentiae,
beatissimae sedi apostolicae, cui vos Dominus
noster Jesus Christus pro meritis sanctitatis voluit
praesidere, semper debitum fuerit, semperque debeatur,
ordinationem qua sanctus frater et coepiscopus
noster Ravennius in civitate Arelate post transitum
beatae recordationis Hilarii episcopi, concordantibus
omnium votis, ad summum pontificium,
Domino favente, provectus est, missis continuo
litteris apostolatui vestro indicare curavimus. Quibus
a beatitudine vestra, tanta dignatione et charitate
fuisse responsum, immensas gratias agimus, etsi tantas,
quantas debemus, referre non possumus. Notum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.