PL 54, col. 913
Epistolae (Leo I), J. P. Migne
In inglese: Letters 80
ejus scriptis missis probata. --II. De his qui metu
in haeresim lapsi sunt, ut si conversi fuerint recipiantur.
--III. De nominibus haereticorum ad sacrum
altare non recitandis. --IV. De commendatione [Al.
commemoratione] Juliani episcopi, vel eorum clericorum
qui Flaviano episcopo in fide adhaeserunt.
LEO episcopus ANATOLIO episcopo.
CAP. I.
Gaudemus in Domino, et in dono gratiae
ipsius gloriamur, qui, sicut dilectionis tuae litteris
et fratrum nostrorum quos Constantinopolim
miseramus relatione cognovimus, sequacem te evangelicae
eruditionis ostendit: ut per sacerdotis probabilem
fidem merito praesumamus quod tota Ecclesia
eidem credita nec rugam cujusquam sit erroris
habitura nec maculam, dicente Apostolo: Despondi
enim 1039 vos uni viro virginem castam exhibere
Christo [(II Cor. XI, 2)]
. Illa est enim virgo Ecclesia,
sponsa unius viri Christi, quae nullo se patitur errore
vitiari: ut per totum mundum una nobis sit
unius castae communionis integritas, in qua societatem
tuae dilectionis amplectimur; et gestorum quae
sumpsimus, seriem necessariis, sicut oportuit, munitam
subscriptionibus approbamus. Ut ergo invicem
dilectionis tuae animus nostris confirmaretur alloquiis,
filios nostros Casterium presbyterum, Patricium
et Asclepiadem diaconos, qui ad nos tua scripta
detulerunt, cum epistolis nostris post venerabilem
diem festi paschalis remisimus, indicantes nos, ut
supra diximus, de Constantinopolitanae Ecclesiae pace
gaudere, cui hanc curam semper impendimus, ut
eam nulla velimus haereticorum fraude violari.
CAP. II.
De fratribus vero quos et epistolis tuis
et legatorum nostrorum relatione communionis nostrae
cupidos esse cognovimus, eo quod doleant se