PL 54, col. 914
Epistolae (Leo I), J. P. Migne
In inglese: Letters 80
contra potentiam contraque terrores non tenuisse
constantiam, sed alieno sceleri praebuisse consensum,
cum ita eos formido turbasset ut in damnationem
catholici atque innocentis antistitis, et in receptionem
detestabilis pravitatis trepido famularentur
obsequio, illud quidem quod praesentibus et agentibus
nostris constitutum est approbamus, ut suarum interim
Ecclesiarum essent communione contenti; sed
cum legatis nostris quos misimus participata tecum
sollicitudine volumus disponatur, quatenus hi qui 1040
plenis satisfactionibus male gesta condemnant,
et accusare se magis eligunt quam tueri,
pacis et communionis nostrae unitate laetentur; ita ut
digno prius anathemate quae contra fidem catholicam
sunt recepta damnentur. Aliter enim in Ecclesia
Dei, quae corpus est Christi, nec rata sunt sacerdotia,
nec vera sacrificia, nisi in nostrae proprietate
naturae verus nos Pontifex reconciliet, verus immaculati
Agni sanguis emundet. Qui licet in Patris sit
dextera constitutus, in eadem tamen carne quam
sumpsit ex Virgine sacramentum propitiationis exsequitur,
dicente Apostolo: Christus Jesus, qui mortuus
est, immo qui et resurrexit, qui est in dextera Dei,
qui etiam interpellat pro nobis [(Rom. VIII, 34)]
. Neque
enim potest in aliquo benignitas nostra reprehendi,
cum satisfacientes recipimus quos doluimus esse deceptos.
Nec aspere igitur communionis nostrae gratia
deneganda est, nec temere largienda: quia SICUT
PLENUM pietatis est oppressis charitatem Dominicam
redhiberi, ita justum est omnia perturbationis auctoribus
imputari.
CAP. III.
De nominibus autem Dioscori, Juvenalis
et Eustathii ad sacrum altare recitandis dilectionem