PL 54, col. 920
Epistolae (Leo I), J. P. Migne
In inglese: Letters 83
sunt agenda commendans. Nam cum et 1047
fratris mei Anatolii scriptis, et nostrorum sermone
cognoverim multos de his qui apud Ephesum Dioscori
factione compulsi detestabilibus statutis poenitendum
praebuere consensum, inconstantiae suae
veniam postulare, et communionem catholicam per
satisfactionem correctionis expetere, non fuit talium
negligenda conversio, qui non proprio sensu, sed
improbi praesumptoris impulsu in haec incidisse
noscuntur, in quibus liberum non habuerant judicium.
CAP. II.
Ne igitur vel resipiscentium desideria
mora longior fatigaret, vel incuriosa facilitas temere
aliquos ac sine discretione susciperet, injunctum
est ab apostolica sede directis, ut in consortium
suae deliberationis adscito Constantinopolitanae
urbis antistite, et pestilentiae contagia non admittantur,
et sanitatis remedia non negentur. Quae industria
in omnibus quae nequiter gesta sunt emendandis,
celerem juvante Domino consequetur effectum,
si reparationi pacis ecclesiasticae opem suam
vestra pietas dignetur adjungere: ut vobis ita
regnantibus, et Dei regnum intra vos habere mereamini,
et catholicam fidem nulla falsitas violet, nulla
haeresis inquietet; nec cuiquam liceat doctrinam
evangelicam deserere, et sacerdotali honore gaudere.
Synodum vero fieri, ut meminit clementia
vestra, etiam ipsi poposcimus. Sed sacerdotes provinciarum
omnium congregari praesentis temporis
necessitas nulla ratione permittit: quoniam illae
provinciae, de quibus maxime sunt evocandi, inquietatae
bello ab Ecclesiis suis eos non patiuntur
abscedere. Unde opportuniori tempori, propitiante
Domino, cum firmior fuerit restituta securitas, jubeat
vestra clementia reservari. De qua re plenius