PL 54, col. 921
Epistolae (Leo I), J. P. Migne
In inglese: Letters 84 · Letters 83
inter caetera apud pietatem vestram poterunt anegare
quos misi. Data V idus Junii, Adelfio viro
clarissimo consule.
1048 EPISTOLA LXXXIV. AD PULCHERIAM AUGUSTAM.
SYNOPSIS.
I.
Legatos mittit qui cum lapsis summa
prudentia et moderatione agant. --II. Extra unitatem
fieri qui naturam nostram in Christo negat. --III. Rogat ut Eutyches ad longinquiora transferatur,
ejusque monasterio catholicus praeficiatur.
LEO episcopus PULCHERIAE Augustae.
CAP. I.
Religiosam pietatis vestrae sollicitudinem,
qua universo mundo, Deo inspirante, consulitis,
crebrioribus alloquiis incitare praesumo, ut
operum vestrorum profectum necessaria perfectio
subsequatur; ac sicut de statu Constantinopolitanae
Ecclesiae gratulamur, cujus et sacerdos et populus
catholicae puritatis fidem jam tenere cognoscitur,
ita etiam aliorum concors nobiscum sit de Verbi
incarnatione confessio. Unde quod facturum me
aliis litteris indicaveram, Lucentium episcopum, et
Basilium presbyterum fratres meos dirigere properavi,
qui dispositiones meas, fratris mei Anatolii
devotione sociata, secundum eas quas acceperunt
regulas exsequantur, gloriosissima Augusta. Sicut
enim praedicti episcopi scriptis et clericorum ejus
suggestione patefactum est, multa sunt quae indulgentius
sunt curanda, multa quae justius coercenda;
ut in causa tantae perturbationis, nec districtio
sit nimis aspera, nec remissio parum cauta;
cum aliud satisfacientibus, aliud pertinacibus debeatur.
CAP. II.
Offertur ergo pietati vestrae digna materia, 1049
quae placitam Domino curam sancti
cordis exerceat, et praecedentium meritorum coronas
etiam de praesentis erroris abolitione multiplicet.
Sicut enim Nestoriana impietas, ita et Eutychiana
blasphemia ab omnium est catholicorum eliminanda
consortio. Quia tam impium est, consempiternam
et consubstantialem Patri Filii Deitatem, etiam ex
utero Virginis matris partu editam negare corporeo,
quam unam in Dei Filio post incarnationis sacramentum
affirmare naturam: ut scilicet aut humanitas
ejus refutetur aut Deitas: cum unitione utriusque