PL 55, col. 164
Epistola ad Demetriadem (Auctor incertus (Leo I)), J. P. Migne
amant servire subjecti, et nesciunt tumere praelati;
cum et pauper divitem non sibi dubitat anteferre, et
dives pauperem sibi gaudet aequare; cum et sublimes
non superbiunt de claritate prosapiae, et pauperes
non extolluntur de communione naturae; cum denique
non plus tribuitur magnis opibus quam bonis
moribus; nec major ducitur phalerata iniquorum
potentia quam rectorum inhonora justitia. Ab hoc
aequo et modesto jure concordiae, in 263 quo nullum
est de gradu superiore certamen, nec felicitas
aut inflat propria, aut urit aliena, pulchre et mirabiliter
a plerisque proficitur ad illam humilitatis fortitudinem,
quae et se extra omnem constituit dignitatem,
et mavult apta esse injuriis accipiendis, quam
idonea repellendis; ut impleatur quod ait Dominus:
Qui vult tecum judicio contendere et tunicam tuam tollere,
dimitte ei et pallium; et quicumque te angariaverit
mille passus, vade cum illo et alia duo
[(Matth. V, 40)]
.
Illudquo quod Apostolus docet dicens: Quare non
magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini [(I Cor. VI, 7)]
?
Tales enim multum ad imitationem
ipsius Domini nostri et Salvatoris accedunt;
qui cum dives esset, pauper factus est [(II Cor. VIII, 9)]
;
et, cum malediceretur, non maledicebat; et percutienti
se non comminabatur [(I Pet. II, 23)]
; et quoniam
dixerat; Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui vos
oderunt [(Matth. V, 44)]
; ut hujusmodi benevolentiam
confirmaret exemplo, ipse pro iis a quibus crucifigebatur
orabat.
CAP. IV.
Verum humilem, gloriam et opes saeculi
fastidire. --Qui ergo fideliter et scienter intelligunt
quo opere salvati et quo pretio sint redempti, nolunt
de mundi hujus sapientibus, nolunt esse de
fortibus: quoniam, sicut ait Apostolus, quae stulta
sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma
mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et
ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et quae
non sunt, ut ea quae sunt destrueret; ut non glorietur
omnis caro in conspectu ejus [(I Cor. I, 27)]
: id est, ut
nemo se placere Deo per mundi sapientiam putet,
quae tota carnalis est, et a vera sapientia cum omni
sua vanitate destruitur: Dominus enim novit cogitationes
sapientium, quoniam vanae sunt [(Ps. XCIII, 11)]
.
Cum itaque discipuli veritatis humanam gloriam fugiunt,
et a temporalium amore desciscunt, ut quae
Dei sunt sapiant, non quae hominum, proficiunt sensibus,
non deficiunt; neque vigorem cordis amittunt,
sed excellentissimae intelligentiae lumen accipiunt; 264
viventes quidem in hoc mundo, sed omnes
mundi strepitus relinquentes, ut redimant tempus,
quia dies mali sunt [(Ephes. V, 16)]
. Quo autem pretio
quies hujus temporis aptius comparatur, quam ut
ipsi mundo omnes divitiae, omnes dignitates et universarum