PL 55, col. 165
Epistola ad Demetriadem (Auctor incertus (Leo I)), J. P. Migne
cupiditatum materiae refundantur, et sancto
beatoque commercio ematur Christiana libertas,
fiantque filii Dei de paupertate divites, de patientia
fortes, de humilitate sublimes? Non enim, ut dilectores
hujus saeculi putant, pravi cordis aut segnis
est animi terrenas opes spernere, honores occiduos
fastidire, nec ibi gloriam quaerere ubi laudatur peccator
in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicitur [(Ps. IX, 23)]
.
Unde si vere intelligatur, contemptus
iste rerum praesentium ad quae tendat, et
qualia concupiscat, nihil hujusmodi mentibus rectius,
nihil invenietur erectius, quae sacratissimis
desideriis universa transcendunt, neque ad ullam
creaturam quamvis potentem atque mirabilem, sed
ad ipsum omnium visibilium et invisibilium ambiunt
creatorem; cui appropinquare clarescere est,
quem timere gaudere est, cui servire regnare est.
CAP. V.
Non solos pauperes, sed etiam divites humilitate
Christiana ornari posse. --Sed haec virtus quae
temporalis copiae et potentiae negligens ad vitam
aeternam angusta via et ardua enititur, non debet
voluntarios pauperes in consortium Christianae humilitatis
admittere; eos autem a societate boni hujus
excludere, qui ampla praedia, magnifica patrimonia,
et multas in hoc saeculo possident facultates: cum in
populo Dei multi semper qui divitiis bene uterentur
exstiterint, nec ullo modo vel dici vel cogitari liceat
quod Abraham, et Isaac, et Jacob, quorum se esse
Deum Dominus protestatus est [(Exod. III, 6)] , ideo
vera humilitate caruerint, quia pauperes non fuerunt.
Aut quod vir sacratissimus Melchisedech, Domini
et Salvatoris nostri praeferens formam [(Hebr.
VII, 3)] , non fuerit perfecte humilis, quia et sacerdotio
eminebat et regno. Vel quod beato Job, 265 de
quo Deus pronuntiat, dicens: Numquid considerasti
servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo
simplex et rectus, et timens Deum, et recedens a
malo [(Job II, 3)]
? Ideo virtus ista defuerit, quia erant
(sicut scriptum est) in possessione ejus septem millia
ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga
boum, et quingentae asinae, ac familia multa nimis;